Nicolaus Leonicenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
De Plinii, & plurium aliorum medicorum in medicina erroribus opus primum (BEIC)

Nicolaus Leoninus vel Leonicenus Vicentinus (natus anno 1428 Leonici prope Vicetiam; mortuus anno 1524 Ferrariae) fuit medicus, grammaticus, humanista Italus. Omnibono Leoniceno Vicentiae, deinde Petro Roccabonella Veneto discipulus, alumnus fuit universitatis Patavinae ubi posta docuit, sed ab anno 1464 professor fuit apud Ferrarienses, ubi discipulum habuit Antonium Musam Brasavolam. Anno 1497 de morbo syphilitico in Europa nuper cognito scripsit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Plinii et aliorum doctorum, qui de simplicibus medicaminibus scripserunt, errores notati (1492);
  • De epidemia quam morbum gallicum vocant (1497 )
  • "De octo partibus orationis" ;
  • "Libellus de Arte metrica".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hiro Hirai, "Semence, vertu formatrice et intellect agent chez Nicolò Leoniceno entre la tradition arabo-latine et la renaissance des commentateurs grecs" in Early Science and Medicine vol. 12 (2007) pp. 134-165 JSTOR
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!