Utopia

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam fere homonymam: Utopia (Morus)

Insula Utopia.

1. Utopia est natio insularis a Thoma Moro ficta, ac in libro De Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (saepius modo "Utopia") descripta. Secundum Morum, Utopia est insula in Mundo Novo ubi populi vitam more philosophico degunt. (Versiones interretiales: [1] [2])
Exemplo rei publicae, quae hac in insula ficta sita sit, demonstrare voluit quomodo societates hominum melius temperandae sint. Mirum videatur quod Sanctus Thomas et martyr Ecclesiae catholicae Romanae aequitatem bonorum sive isonomiam non commendavit sed ultra omnem proprietatem privatam (etiam aequaliter distributam) recusavit.[1] Quare inter antecessores communismi ut dicitur habetur.

Non homines ipsi quidem privatam proprietatem aboluerunt in insula Utopia sed rex Utopus postquam regnum anteriorem expugnavit res ita instituit. Etiam Thomas Morus putaverit quod quisdam rex rebus novis non solum studuerit sed eas etiam impetraverit.

Quod liber scriptus est, id eo minus potestates sollicitaverit, quod linguae Latinae multi non periti erant. Quod ergo Morus non solum capitis damnatus est sed etiam supplicium dedit, id non propter librum fuit.

Etiam Thomas Campanella suam opus Civitatem solem cogitatione Utopiae scripsit.

2. Illius Utopiae causa, verbum nonnumquam designat omnem talem terram fictam, exempli gratia Platonis Rempublicam, etiam terras veras, sed secundum aliquam philosophiam omnino ordinatas, exempli gratia Spartam, vel terras comunisticas.

Utopia litteris utopicis nomen dedit.

Etymologia Verbi[recensere | fontem recensere]

Verbum finxit ipse Thomas Morus, lusum verborum, nam eutopos Graece esset 'bonus locus' sed ou topos 'non locus'. Hodie permultis utopia significat perfectam solam regionem; sed alii contendunt regionem irrealem propinquiorem usui auctoris. Exstat quoque verbum dystopia, quod (nullo lusu verborum utens) designat locum utopianum sed malum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Actus Apostolorum, II et IV, 32

Nexus externi[recensere | fontem recensere]