Gotofredus ab Estissaco

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Gotofredus ab Estissaco seu vulgo Geoffroy d'Estissac (mortuus die 30 Maii 1542), clericus Francicus, fuit iussu regis Ludovici XII prior commendatarius abbatiae Locociacensis cuius aedificia restituere curavit. Fuit ab anno 1518 ad mortem episcopus Malleacensis in Vendea, sed Locociaci autem habitavit in abbatia sua. Ibi in officium amanuensis sive secretarii recepit anno circiter 1525 Franciscum Rabelaesum, qui postea editionem Aphorismorum Hippocraticorum eo dicavit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nicolaus Leonicenus, interpr.; Franciscus Rabelaesus, ed., Aphorismorum Hippocratis sectiones septem (Lugduni, 1543) p. iii

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pierre Jourda, ed., Rabelais: oeuvres complètes (2 voll. Lutetiae: Garnier, 1962) vol. 1 pp. iii-v
  • Jean Plattard, L'adolescence de Rabelais en Poitou. Lutetiae: Les Belles-Lettres, 1923 Textus apud gallica