Gargantua

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Gargantua (Rabelaesus)
Frontispicium libri anonymi de Gargantua anno 1532 editi

Gargantua, gigas quem Merlinus creaverit, est persona in mythologia mediaevalis Francica. E libris popularibus de Gargantua Franciscus Rabelaesus historias satyricas suas celebres evolvit.

Nonnulli libri vulgares saeculo XVI editi historias Gargantuae familiaeque suae narrant; exempli gratia anno 1532 liber auctoris anonymi sub titulo Les grandes et inestimables chronicques du grant & enorme geant Gargantua editus est. Talem librum legit humanista Franciscus Rabelaesus et ille ipse scripsit sequelas satyricas historiae, de filio Gargantuae, eodem anno sub titulo Pantagruel editas. Post duos annos idem Rabelaesus retractavit historiam Gargantuae patris sub titulo La vie très horrificque du grand Gargantua.

Ea opera continuata sunt et a Rabelaeso ipso (Le tiers livre, 1546; Le quart livre, 1548; Le cinquième livre, 1562-1564) et ab aliis (Les navigations de Panurge, 1538; Familière description du royaume Panigonnois, 1600).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Seymour De Ricci, "Un nouvel exemplaire des Grandes et Inestimables Chroniques" in Revue des études rabelaisiennes vol. 8 (1910) pp. 57-92
  • "Les Grandes Croniques" in W. F. Smith, Rabelais in his Writings (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1918) pp. 21-26 Textus apud Internet Archive