Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Divortium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Just Divorced!" Verba in posteriori autocineti fenestra manu scripta.
Mariti Romani antiqui.
Henricus VIII Rex Angliae ab Ecclesia Catholica discessit ut divortium obtineret.
Iosephina, prima Napoleonis uxor, dissolutionem civilem eius matrimonii sub Codice Napoleonico anni 1804 obtinet.
Marilyn Monroe instrumenta divortii cum legato Iosephi Di Maggio subscribit.

Divortium est dissolutio matrimonii vel unionis maritalis, atque abolitio et/aut denuo constitutio officiorum et curarum legitimarum matrimonii, ergo vincula matrimonii maritorum sub lege eorum civitatis dissolvens. Leges de divortio late variant, sed in plurimis civitatibus divortium approbationem requirit iudicii vel alius auctoritatis per rationem legitimam effectam, quae res implicare potest alimoniae (subsidii coniugalis), custodiae liberorum, visitationis liberorum, temporis parentalis, subsidii liberorum, distributionis bonorum, et aeris alieni. In plurimis civitatibus, leges monogamiam poscunt, qua pro causa divortium sinit ut aliquis particeps se cum alio homine consociet; ubi autem polygynia legitima sed polyandria non est, divortium sinit ut mulier novo marito nubeat.

Divortium non confundendum est cum abrogatione, quae matrimonium cessavisse declarat; nec cum separatione legitima vel separatione de iure (ratione legitima ubi mariti separationem de facto rite agnoscere possunt cum iam legitime mariti), vel cum separatione de facto (ratione praeter leges ubi mariti cohabitare private desinunt). Causae divortii variant, ab incompatibilitate sexuali vel inopia libertatis unius vel amboum maritorum propter concursum personalitatum.[1]

Solae civitates quae divortium prohibent sunt Philippinae et Civitas Vaticana, respublica ecclesiastica, cui adeo non est ratio divortii. Civitates quae nuper sanxerunt ut homines divortium faciant sunt Italia (1970), Portugallia (1975), Brasilia (1977), Hispania (1981), Argentina (1987),[2] Paraguaia (1991),[3] Columbia (1991[4]),[3] Andorra (1995),[5] Hibernia (1996), Tsilia (2004),[6] Malta (2011).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wade Powers, The Covenant Divorce Recovery Leader's Handbook (2008), 166.
  2. "Divorce Is Now Legal in Argentina but, So Far, Few Couples Have Taken the Break". Los Angeles Times 
  3. 3.0 3.1 Mala Htun, Sex and the State: Abortion, Divorce, and the Family Under Latin. American Dictatorships and Democracies, 102.
  4. Divortium ab 1976 ad 1991 omnibus prohibebatur praeter non Catholicos.
  5. Bernard Dutoit, Raphaël Arn, Béatrice Sfondylia, et Camilla Taminelli, Le divorce en droit comparé: Europe, 56.
  6. "Chile introduces right to divorce," BBC, 18 Novembris 2004.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Divortium in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad divortium spectant.
Wikisource-logo.svg Vide divortium apud Vicifontem.