Georgius III (rex Britanniarum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius III, Britanniae et Hanoverae rex
Monumentum regi Georgio Vimuti anno 1810 erectum. Inscriptio dicit: Incolae grati Georgio Tertio cum quinquagesimum regni annum intrat.

Georgius III Gulielmus Fredericus (Anglice: George III William Frederick; natus 4 Iunii 1738 Londinii; mortuus 29 Ianuarii 1820 Barcsciriae) erat Britanniae rex, Hanoverae princeps et ab anno 1814 Hanoverae rex.

Vita[recensere | fontem recensere]

Georgius erat e domu Hannoverorum Germanico, quae ipsa pars est principum gentis Guelforum. Unus eius maiorum e. g. erat Henricus Leo.

Georgius Frederici Ludovici, principis Cambriae, Georgii II, Britanniae regis, filii, et Augustae de Gota filius erat. 8 Septembris 1761 Sophiae Carolae de Strelicia nova nupsit, quacum 15 liberos peperit:

Post mortem avi, Georgii II regis, 1760 Britanniae et Hiberniae factus est rex et Hanoverae princeps et sic unus imperii Germanici principum.

Georgius III iam unus Hanoverae principum erat, qui terram principis tantum regebant e Londinio aut habebant consilia regalia regentia. Georgius annexum Carolum, Streliciae novae ducem, reddidit Hanoverae procuratorem. Quod tantum animum intendit in Britanniam, illa eo regente facta est potentia mundi; illius rei causa etiam erat possessio coloniarum in America septemtrionali sitarum 1763 - 1783.

Bello contra obsequium, quod illa colonia gerebant et cuius consequentia fuerunt Civitates Foederatae Americae non subiectae, victus est Georgius III rex. Terra Hanoverae principis recta est consiliis regalibus. Georgius III et minister suus primus Gulielmus Pitt Iunior maxime intererant foederi contra Napoléonem Bonapartem, quem nimis revolutiones facientem putabant.

Post 1811 insaniae, quae consequentia erat turbationis digestionis (porphyriae), causa claudebatur in suo palatio. Napoleone victo terra principis Hanoverae facta est regnum anno 1814, ut Georgius nunc etiam Hanoverae rex esset.

Georgii Gulielmi Frederici filius natu maximus, Georgius IV rex serior, regendam Britanniam suscepit 1788 - 1789 et ab anno 1811.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Antecessor:
Georgius II (rex Britanniae)
Rex Britanniarum Successor:
Georgius IV