Latinitas nondum censa

Chrysis (persona Menandrea)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Chrysis (Χρυσίς) fuit persona dramatis Menandri, anno fere 300 a.C.n. docti, cuius titulus est Eunuchus. Comoediam Menandri hodie deperditam partim reconstituimus e versione Latina anno 161 a.C.n. a Terentio confecta, ubi eadem persona nomen "Thais" gerit. Haec Thais etiam nota est in Divina Comoedia Dantis Alagherii.

Chrysis apud Menandrum[recensere | fontem recensere]

De Chryside a Menandro in Eunucho ficta perpauca sciuntur, comoedia ipsa deperdita, nullis fragmentis hodie servatis persona Chrysidis attribuendis. Legimus autem Saturam quintam Persii in quo personas huius comoediae evocantur Chaerestratum Chrysidis amantem, Davum servum et mentorem, qui ambo de Chryside loquuntur:

"An siccis dedecus obstem
cognatis? an rem patriam rumore sinistro
limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas
ebrius ante fores extincta cum face canto?"
"Euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam
percute." "Sed censen plorabit, Dave, relicta?"
"Nugaris! Solea, puer, obiurgabere rubra,
ne trepidare velis atque artos rodere casses.
Nunc ferus et uiolens; at, si vocet, haut mora dicas
Quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro
supplicet, accedam?"[1]
Thaïdis umbra a Vergilio et Dante observata (Gustavus Doré)

Thais apud Terentium[recensere | fontem recensere]

Terentius, eandem personam in comoedia sua Eunuchum depingens, nomen in Thaidem mutat e meretrice eo tempore famosissima Thaide Alexandri Magni sectatrice. Thais Terentiana est meretrix Samia, eodem tempore a iuvene Phaedria et a milite Thrasone amata. De hac Thaide Cicero in De amicitia scribitur: "'Magnas vero agere gratias Thais mihi?' Satis erat respondere: magnas; 'ingentes', inquit."[2] Terentium et Ciceronem citat Helinandus Frigidimontis in praedicatione apud scholares Tolosanos.[3]

Thais apud Dantem[recensere | fontem recensere]

Dantes Alagherius de hac Thaide apud Ciceronem lexit huiusque responsi meminit. Fortasse mulierem historicam, nec ficticiam, fuisse censuit. Eam igitur in Divina Comoedia Vergilius indicat, in Inferis inter adulatores iacentem:

Appresso ciò lo duca "Fa che pinghe",
mi disse "il viso un poco più avante,
sì che la faccia ben con l'occhio attinghe
di quella sozza e scapigliata fante
che là si graffia con l'unghie merdose,
e or s'accoscia e ora è in piedi stante.
Taide è, la puttana che rispuose
al drudo suo quando disse "Ho io grazie
grandi apo te?": "Anzi maravigliose!".
E quinci sien le nostre viste sazie".[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Persius, Saturae 5.163-173
  2. Cicero, De amicitia 98
  3. Helinandus Frigidimontis, "Sermo in Ascensione Domini 2, Tolosae habitus ad clericos scholares" Textus
  4. Dantes Alagherius, Divina Comoedia "De Inferis" 18.127-136

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.