Roman numeral 10000 CC DD.svg

Philosophia mediaevalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Philosophia mediaevalis est philosophia aevi mediaevalis, vel medii aevi nunc appellato, temporis quod a casu Imperii Romani Occidentalis saeculo quinto ad Renascentiam saeculo sexto decimo fere extendit. Philosophia mediaevalis, propositum liberae investigationis philosophicae intellectum, Bagdati medio saeculo octavo inceptum, in Francia ad curiam Caroli Magni ultima quarta parte saeculi octavi ortum est.[1] Quae partim definitur per rationem culturae antiquae in Graecia et Roma tempore classico evolutae iterum inventae, et partim per necessitatem quaestionum theologicarum tractandarum sacrique dogmatis cum eruditione saeculari coniungendi.

Liber septimus Metaphysicae: "Ens dicitur multipliciter."

Historia philosophae mediaevalis in duo aetates praecipuas usitate dividitur: in aetatem in Occidente Latino post Medium Aevum Primum usque ad saeculum duodecimum, cum opera Platonis et Aristotelis conservarentur et colerentur, et in aetatem auream saeculorum duodecimi, tredecimi, et quarti decimi, quae fastigium effecit philosophiae antiquae restitutae, cum receptione eius commentatorum Islamicorum, ac progressuum in philosophia religionis, logica, et metaphysica magni momenti.

Aevum mediaevale ab obtrectantibus Renascentiae humanistis tractabatur, qui id putabant medium aevum barbaricum inter aetatem classicam culturae Graecae et Romanae, et renascentia culturae classicae. Rerum gestarum scriptores nostrae aetatis aevum mediaevale putant tempus evolutionis philosophicae, a theologia Christiana maxime motum. Thomas Aquinas, unus ex notabilissimis illius aevi cogitatoribus, se philosophum aestimavit numquam, semperque philosophos reprehendens quia "non contingebant sapientiam veram et propriam in revelatione Christiana inventam."[2]

Praecipuae quaestiones de quibus philosophi illo tempore disceptare solebant coniunctio fidei et rationis, exsistentia et simplicitas Dei, propositum theologiae et metaphysicae, ac quaestiones scientiae, universalium, et individuationis erant.[3]

Proprietates philosophiae mediaevalis[recensere | fontem recensere]

Plato, Seneca, et Aristoteles in Devotional and Philosophical Writings (circa 1330).

Praecipua proprietas philosophiae mediaevalis est theologia. Avicenna et Averroe fortasse exceptis, cogitatores mediaevales se philosophos haudquaquam habebant, nam veros crediderunt philosophos fuisse antiquos scriptores paganos sicut Plato et Aristoteles.[4] Eorum autem theologia rationibus et technicis philosophorum antiquorum artibus logicis utebatur ad difficiles theologiae et dogmatis quaestiones tractandas. Thomas Aquinas, Petrum Damianum sequens, arguit philosophiam esse ancillam theologiae.[5]

Tria principia quae omnia eorum opera sustinent sunt logicae, dialecticae, et enodationis ad veritatem inveniendam usus, una ratio appellatae, in respectu cognitionibus philosophorum antiquorum (praecipue Aristoteles) habito et observantia eorum auctoritatis consistentes, atque obligatio ad cognitiones philosophiae cum doctrina theologica et revelatione coniungendas, una concordia appellatae.[6]

Una ex maxime disputatis illius temporibus res fuit quaestio fidei et rationis. Avicenna et Averroes ambo rationi plus faverunt. Augustinus dixit se numquam sinere ut suae investigationes philosophicae praeter auctoritatem sui dei praeterirent.[7] Anselmus Cantuariensis impetum contra impetum partim in fidem habere conatus est, ambas sinens fidem et rationem.[8] Augustinianum quaestionis fidei et rationis responsum est credere, et tum intellegere conari.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pasnau 2010:1.
  2. Davies 2004:14.
  3. Gracia et Noone 2003:1.
  4. Gracia et Noone 2003:1.
  5. Gracia et Noone 2003:35.
  6. Gracia et Noone 2003:3–5.
  7. Kretzmann 2002:27.
  8. Gallatin.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davies, Brian. 2004. Aquinas. Continuum International Publishing Group.
  • Gracia, Jorge J. E., et Timothy B. Noone. 2003. A Companion to Philosophy in the Middle Ages. Oxoniae: Blackwell. ISBN 978063121672.
  • Guerizoli, Rodrigo, et Guy Hamelin. 2015. Preface: Medieval Logic. Logica Universalis 9(2):129–131. doi:10.1007/s11787-015-0124-x. ISSN 16618300.
  • Kretzmann, Norman. 2002. In The Cambridge Companion to Augustine, ed. Eleonore Stump. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978052165018.
  • Lagerlund, Henrik, ed. 2011. Encyclopedia of Medieval Philosophy: Philosophy Between 500 and 1500. Dordrecht: Springer. ISBN 978-1-4020-9728-7.
  • Marenbon, John. 2007. Medieval Philosophy: An Historical and Philosophical Introduction. Londinii: Routledge. ISBN 978-0-203-96876-5.
  • Maurer, Armand A. 1982. Medieval Philosophy. Ed. 2a. Toronti: Pontifical Institute of Mediaeval Studies.
  • Pasnau, Robert, et Christina Van Dyke, eds. 2010. The Cambridge History of Medieval Philosophy. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-76216-8.
  • Pasnau, Robert. 2010. Introduction. The Cambridge History of Medieval Philosophy. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-76216-8.
  • Pasnau, Robert. 2011. Metaphysical Themes, 1274–1689. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-150179-1.
  • Schoedinger, Andrew B., ed. 1996. Readings in Medieval Philosophy. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-509292-9.
  • Thomson, Garrett, et Daniel Kolak. 2006. The Longman Standard History of Philosophy. Novi Eboraci: Pearson, Longman. ISBN 978-0-321-23511-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]