Roman numeral 10000 CC DD.svg

Litterae Italiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Litterae Italiae sunt litterae Italice conscriptae, praecipue intra fines Italiae, sed hic comprehenduntur litterae sive Italice sive in Italia in aliis linguis scriptae, praecipue quidem linguis cum lingua Italiana hodierna arte conexis. Litterae Italianae saeculo duodecimo coepisse dicuntur, cum in variis paeninsulae regionibus lingua Italiana vernacularis modo litterarum adhiberi coepit. Ritmo laurenziano primum exemplum litterarum Italianarum late habetur.

Boethius suos discipulos docet (1385). Boethius, philosophus Christianus saeculi sexti, traditiones antiquitatis classicae in Italia post imperium Romanum casum aluit.

Inter prima exempla litterarum Italianarum est traditio poesis lyricae lingua Occitana recitatae, quae Italiam ante finem saeculi duodecimi attigit. Anno 1230, Schola Siciliana in Magna Curia Friderici II videtur primus stilus scribendi in lingua Italiana normata. Dantes Alagherius, Florentinus unusque e poetis Italianis maximi momenti, Divina Comoedia innotuit. Petrarca investigationes classicas fecit et poemata lyrica conscripsit.

Humanismus renascentiae saeculis quarto decimo et quinto decimo ineunte ortus est. Humanistae cives informare conati sunt ut ei claritate eloquentiaque dicere et scribere possent. Primi humanistae, sicut Petrarca, manuscripta antiqua cupide collegerunt. Laurentius Medices gratiam Florentiae in Renascentia exhibit. Leonardus Vincius tractatum de arte pingendi conscripsit. Evolutio dramatis saeculo quinto decimo multum apud posteriores ludorum scaenicorum scriptores valebat. Prima proprietas aetatis post renascentiam fuit Italianitatem linguae perficere. Nicolaus Maclavellus et Franciscus Guicciardini fuerunt primi auctores historiae scientificae. Petrus Bembo auctoritatem habebat in evolutione linguae Italianae atque in renovata operum Petrarcae aestimatione.

Saeculo septo decimo, nonnulli cogitatores fortes et liberi, sicut Bernardinus Telesio, Lucilius Vanini, Iordanus Brunus, et Thomas Campanella, philosophiam in partes novas ducebant, et viam victoriarum physicarum Gallilaei Galilaei faciebant, astronomi qui inventis scientificis scripturisque coniecturalibus innotuit. Academia Arcadum anno 1699 constituta est ad litteras redintegrandas simplicitatem pastorum antiquorum imitando per soneta, madrigales, canzonettas, versusque blancos effectam.

Saeculo duodevicensimo, status politicus Italiae melior fieri coepit, et vigebant philosophi per Europam aetate Illuminatio appellata. Apostolus Zeno et Metastasius fuerunt duo ex notabilibus illius aetatis viris. Carolus Goldoni, Venetus, comoediam personarum excogitavit. Dux redintegrationis litterarum saeculi duodevicensimi fuit Iosephus Parini.

Notiones civilitatis quae res novas Francicas anni 1789 sustinebant novas vias litteris Italianis altero dimidio saeculi duodevicensimi faciebant. Amor libertatis et cupiditas aequalitatis politicae litteras Italianas ad propositum nationale dirigebant. Ambo amor patriae et classicismus multum afficiebant litteras ab Victorio Alfieri coeptas; alii amantes patriae similiter erant Vincentius Monti et Hugo Foscolo. Diarium scholae romanticae fuit Conciliatore, quod Mediolani anno 1818 constitutum est. Principalis reformationis auctor Alexander Manzoni; aetatis autem magnus poeta Iacobus Leopardius fuit. Motus litterarum qui antecedit et simul ac res novae anni 1848 exstitit repraesentatur a quattuor scriptoribus: Iosepho Giusti, Francisco Domenico Guerrazzi, Vincentio Gioberti, Caesare Balbo.

Post Italiam iterum coniunctam, ratione anno 1815 coepta annoque 1871 rite perfecta, litterae politicae minus momenti habuerunt. Prima huius aetatis pars per scapigliatura et verismo pingebatur, inclinationes litterarum deflectentes quae romanticismo adversati sunt. Inter scriptores magni momenti saeculi vicensimi ineunte fuerunt Italus Svevo et Ludovicus Pirandello. Neorealismus ab Alberto Moravia evolutus est. Humbertus Eco mythistoria Il nome della rosa, fabula inquisitoria mediaevali (1980), latissime innotuit.

Praemium Nobelianum Litterarum auctoribus Italice scribentibus sexies (usque ad 2019) concessum est, cuius acceptores sunt Iosue Carducci (1906), Gratia Deledda (1926), Ludovicus Pirandello (1934), Salvator Quasimodo (1959), Eugenius Montale (1975), Darius Fo (1997).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Asor Rosa, A. 1986. Sintesi di storia della letteratura italiana. Florentiae: La Nuova Italia.
  • Bartoli, Adolfo, et Hermann Oelsner. 1911. "Italian Literature." Encyclopaedia Britannica 14: 897–912.
  • Bruni, Francesco, ed. 1997. L'Italiano nelle regioni: lingua nazionale e identità regionali. Augustae Taurinorum: UTET. ISBN 8802046050.
  • Bruni, Francesco. 1984. L'italiano: elementi di storia della lingua e della cultura: testi e documenti. Augustae Taurinorum: UTET. ISBN 8802038082.
  • Cadioli, Alberto. 1995. Romanticismo italiano. Mediolani: Bibliografica. ISBN 8870754081.
  • Croce, B. 19561960. La letteratura italiana per saggi storicamente disposti. Laterza.
  • De Rienzo, Giorgio. (1997) 2006. Breve storia della letteratura italiana. Mediolani: Tascabili Bompiani. ISBN 88-452-4815-1.
  • De Sanctis, F. 1870. Storia della letteratura italiana. Neapoli: Morano.
  • Eisner, Martin, et David Lummus, eds. 2019. A Boccaccian renaissance: essays on the early modern impact of Giovanni Boccaccio and his works. Notre Dame Indianae: University of Notre Dame Press. ISBN 9780268105921 (pdf), ISBN 9780268105914 (epub).
  • Ferroni, Giulio. 1991. Storia della letteratura italiana. Mediolani: Edinaudi. ISBN 8806127853.
  • Gambarota, Paola. 2011. Irresistible signs: the genius of language and Italian national identity. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 9781442642980, ISBN 144264298X.
  • Gardner, Edmund G. 1921. The National Idea in Italian Literature. Mancunii: University Press; Londinii, Novi Eboraci: Longmans, Green & Co.
  • Giudice, A., et G. Bruni. 1973. Problemi e scrittori della letteratura italiana. Augustae Taurinorum.
  • Momigliano, Attilio. 1936. Storia della letteratura italiana. Messina-Mediolani: Principato.
  • Petronio, G. 1968. Compendio di storia della letteratura italiana. Palermo: Palumbo.
  • Russo, L. 1961. Compendio storico della letteratura italiana. Messina-Florentiae: D'Anna.
  • Sapegno, N. 19361947.Compendio di storia della letteratura italiana. La Nuova Italia.
  • Segre, C., et C. Ossola, eds. 1997. Antologia della poesia italiana. 3 vol. Augustae Taurinorum: Einaudi. ISBN 8844600080 (v. 1), ISBN 8844600676 (v. 2), ISBN 8844600765 (v. 3).
  • Trail, Florence. 1973. A history of Italian literature. Novi Eboraci: Haskell House Publishers. ISBN 0838315615.
  • Valisa, Silvia. 2014. Gender, narrative, and dissonance in the modern Italian novel. Toronti, Buffalo, Londinii: University of Toronto Press. ISBN 9781442649224, ISBN 1442649224 (e-book).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]