Roman numeral 10000 CC DD.svg

Senectus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Old Woman Dozing ('Anus dormitat') a Nicolao Maes (1656). Royal Museums of Fine Arts, Bruxellis.
Senex a puero ductus. Imago cum London, poemate Gulielmi Blake coniuncta.[1]
Senex in nosocomio in Norvegia.
Senex mulier in Zacatecis.
Manus hominis senis.

Senectus (-utis, f.) consistit in aetatibus quae spem vitae hominum approprinquant vel excedunt, et ergo finem circuli vitae humanae attingit. Euphemismi et alia vocabula ad senectutes in culturis variis adhiberi solent.[2] Senes saepe imminuentes regenerationis facultates et morbis, syndromatibus, et aegritudinibus quam iuvenes obnoxiores sunt. Organica aetate provehentis ratio senescentia,[3] studium medicum huius rationis gerontologia,[4] et studium morborum qui senes afficunt geriatrica appellatur.[5] Senes etiam sese aliis rebus socialibus opponunt, sicut otium, solitudo, et aetatismus.[6] Aetas chronologica a senectute significata per culturam et historiam variat; ergo, senectus est constructus socialis, potius quam definita statio biologica.[7]

Hodie non est conventus iurum humanorum a Consociatione Nationum ascitus qui senes diserte protegat; talis autem conventus propositus nunc investigatur.

In litteris[recensere | fontem recensere]

Nonnulla opera artis senectutem insignissime attingunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Songs of Innocence and of Experience, object 46 (Bentley 46, Erdman 46, Keynes 46) "LONDON," edd. Morris Eaves, Robert N. Essick, et Joseph Viscomi (William Blake Archive).
  2. Inter talia vocabula sunt senex (Latina classica), homines senes (usus per orbem terrarum), seniores (Anglice 'seniors', usus Americanus), cives seniores (Anglice 'senior citizens', usus Britannicus et Americanus), adulti seniores (Anglice 'older adults', usus in scientiis socialibus, secundum Publication Manual of the American Psychological Association, ed. 6a [American Psychological Association, 2009], ISBN 1433805618), maiores (in multis culturis, inter quas culturae hominum aboriginalium), grandaevus (usus Latinus poeticus); praesertim vetulus (mas) et vetula (femina), atque anus et anicula.
  3. "Senescence, The Free Dictionary.
  4. "Geronology," The Free Dictionary.
  5. "Geriatrics," The Free Dictionary.
  6. "UK Politics: Jeremy Hunt highlights plight of 'chronically lonely,'" BBC News, 18 Octobris 2013.
  7. Oxford Dictionary of Sports Science & Medicine, s.v. "old age." Locus interretialis.
  8. "Das Alter".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad senectutem spectant (1, 2).
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad senes spectant.