Dementia frontotemporalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
In dementiis frontotemporalibus mutationes neuropathologicae notabiles ut aggregationes proteini tau in corticibus frontali et temporali observantur: degeneratio lobularis frontotemporalis.

Dementiae frontotemporales sunt grex morborum neurodegenerativorum cum generibus sex: dementia frontotemporalis varietatis se gerendi, aphasia progressiva primaria varietatis semanticae, aphasia progressiva primaria varietatis agrammaticae nonfluentis, degeneratio corticobasalis paralysis supranuclearis progressiva, et dementia frontotemporalis cum morbo nervorum motoriorum sociata. Detrimentis affecti sunt cortices cerebrales frontalis et temporalis, in neuropathologia vero damnum macroscopicum et microscopicum cellulare degeneratio lobularis frontotemporalis dicitur.

Aegrotis mala praecipue morum progressiva et valde conspicua sunt, quod syndroma frontalis nominatur.

Notio pristina morbus Pick erat, secundum Arnoldum Pick, qui anno 1892 in corticibus frontali et temporali interitum 70% neuronorum fusiformium descripsit.

Definitiones[recensere | fontem recensere]

Dementia[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Dementia

Dementia in genere est symptoma, non morbus vel malum suo ipso. Ordo mundi sanitarius (OMS, WHO) dementiae definivit:

  • Deminuitio cogitationis et memoriae, et
  • effectus vitae cotidianae, velut
  • sex mensibus proximis ineuntibis.

Frontotemporalis quoque dementia sensu strictu symptoma definiri possit, at saepe non sit, sed, sensu lato, complexus morborum variorum.

Degeneratio lobularis frontotemporalis (FTLD)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Degeneratio lobularis frontotemporalis

Ea notio imprimis ad mutationes neuropathologicas in cortices cerebri loborum et frontalis et temporalis observatas spectat.

Dementia frontotemporalis[recensere | fontem recensere]

Syndroma frontalis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs interretialis consocationis dementiarum frontotemporalium (Anglice)