Aphasia progressiva primaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Aphasia progressiva primaria (ICD-10: G31.09), sive interdum aphasia Mesulamiensis[1] dicta, grex morborum neurodegenerativorum constituit nonnullas varietates. Semper quidem locutionem perpetuo insidioseque decrescere observatur. Explorationes neuropathologicae aphasiam progressivam primariam degeneratione lobulari frontotemporali causari demonstraverunt.

Varietates adhuc recognitae sunt:

  • Semantica
  • Agrammatica nonfluens
  • Logopenica (rarissime)

Praesentia symptomatum non minus quam per duos annos assumenda est.

Cura sensu stricto adhuc ignota est. Pauca instituta medica conabantur Etanerceptum substantia antiinflammatoria.

Aphasia[recensere | fontem recensere]

Complures regiones cerebralis lobi temporalis (plerumque) sinistris cum lingua nexae: area Brocalis (caerulee) et area Wernickensis (viride); gyrus supramarginalis (flave).

Aphasia (ab verbo Graeco ἀφασία) symptoma in genere est deminutio vel damnum linguae intellegendi vel eam creandi, cerebrali malo causa. Strictius dictum damnum hoc saxis linguam constituentibus deicit, quae sunt phonologia, semantica, syntaxis, vocabularium. Non aphasiae sunt dysarthria, malum orientationis pars dementiae, deminutio incitationis. Structura cerebri affecta centrum cerebrale linguae notum in sinistro lobo temporali de consuetudine locata est.
Intra cerebri lobum temporalem sinistrum complures areae linguam intellegendi creandique inveniuntur et malum iam unius earum syndromam propriam perficiat, in parte cum nomine proprio - per exemplum damnum area Brocalis syndromam aphasiae Brocalis perficit. Momentum lenguae habent:

De aphasiae progressivae primariae varietatibus[recensere | fontem recensere]

Adhuc tres varietates recognitae sunt: agrammatica nonfluens, semantica, et logopenica[2].

Varietas nonfluens agrammatica (nfvPPA)[recensere | fontem recensere]

Hac varietate apraxia linguae et perturbatio syntaxem difficiliorem colendi est (nonfluens). Atrophia cerebralis in regione insulae atque corticis frontalis et inferioris observata est. In aegrotorum frequentia haplotypi APOE ε4 20% aestimatur.

Nuper casus aphasiae decussatae cum mutatione genetica geni GRN divulgatus est[3].

Varietas semantica (svPPA)[recensere | fontem recensere]

Varietas semantica interdum dementia semantica nominatur[4]. Hic lingua fluens observatur, sed perturbatio memoriae semanticae videtur. Damnum corticis cerebri in partibus temporalibus anterioribusque locatum est. Haplotypus APOE ε4 in varietate hac numquam observari queat.

Varietas logopenica[recensere | fontem recensere]

Haec varietas, etiam logopenica/phonologica aphasia (LPA) nominata, est rarissima. Symptomata progredientia sunt praecipue linguistica et cum forma praematura morbi Alzheimeriani sociata videntur[5]:

  • Recuperatio verborum tarda
  • Repetitio sententiarum impedita
  • Pausae verba quaerentes

Imprimis cyclus phonologicus sinistrocerebralis, qui ad sonos spectat, affectus est. In aegrotorum frequentia haplotypi APOE ε4 67% aestimatur.

Therapia[recensere | fontem recensere]

Tractatio aphasiae progressivae primarae cura cum scopo restitutionis ad integrum adhuc ignota est. Pauca instituta medica conabantur Etanerceptum substantia antiinflammatoria[6].

Etanerceptum[recensere | fontem recensere]

Etanerceptum est medicamentum rheumatologiae et etiam in psoriasem dermatologiae tractando adhibetur. Etanerceptum et TNF (antea: TNF-α) et lymphotoxinum (antea: TNF-β) cytokina ligare potest.

Casus notabilis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mesulam M. M. (1982). "Slowly progressive aphasia without generalized dementia". Annals of neurology 11 (6): 592-8 
  2. Gorno-Tempini M. L., Dronkers N. F., Rankin K. P., Ogar J. M., Phengrasamy L., Rosen H. J., Johnson J. K., Weiner M. W., Miller B. L. (2008). "Cognition and anatomy in three variants of primary progressive aphasia". Annals of neurology 55 (3): 335-46 
  3. Canu E., Bessi V., Leocadi M., Padiglioni S., Nacmias B., Sorbi S., Filippi M., Agosta F. (2019). "Crossed aphasia confirmed by fMRI in a case with nonfluent variant of primary progressive aphasia carrying a GRN Mutation". Journal of neurology 266 (5): 1274-9 
  4. Klimova B., Novotny M., Kuca K. (2018). "Semantic Dementia: A Mini-Review". Mini reviews in medicinal chemistry 18 (1): 3-8 
  5. Oh M. J., Kim S., Park Y. H., Suh J., Yi S. (2018). "Early Onset Alzheimer's Disease Presenting as Logopenic Primary Progressive Aphasia". Dementia and neurocognitive disorders 17 (2): 66-70 
  6. Tobinick E. (2008). "Perispinal etanercept produces rapid improvement in primary progressive aphasia: identification of a novel, rapidly reversible TNF-mediated pathophysiologic mechanism". Medscape journal of medicine 10 (6): 135 
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!