Morbus Huntingtonianus
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Morbus Huntingtonianus sive chorea maior (rarius chorea chronica progressiva hereditaria) (ICD-10:G10) est infrequens norbus neurologicus et neurodegenerativus et hereditarius cum motibus saltatoriis iactatoriisque (chorea).
In concursu morbi symptomata et mentis et motuum observari possunt. Ab varietate adulta iuvenilis separatur.
Morbus in Georgii Huntington honore nominatus est.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Verbum Graecum "chorea" (χορεία) saltatio, ballatio (medii aevi) significat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Primam descriptionem anno 1841 per Carolum Oscar Waters factam esse putantur. Deinde, anno 1872 enim, diligentius Georgius Huntington tractationem de morbo cum natura genetica divulgavit[2].
Indoles morbi Huntington
[recensere | fontem recensere]Natura genetica
[recensere | fontem recensere]Causa est mutatio expansione geni HTT proteini huntingtini trinis nucleotidorum sequentiae C-A-G (cytosinum-adeninum-guaninum). Numerus expansionum trinucleoidorum gradus symptomatum inflectit. Expansio eius deminutio stabilitatis huntingtini perficit. Geni HTT locatione intra chromosoma 4 unum autosomatum causa, hereditas biologica autosomalis vocatur.
Natura pathologica
[recensere | fontem recensere]Praesentia proteinorum huntingtini mutatorum primo aggregationem perficit, quo fit ut corpuscula inclusionis intra neuronibus observari possunt.
Therapia
[recensere | fontem recensere]Sanatio morbi Huntington adhuc ignota est, igitur tractatio ad levationem symptomatum motuum mentisque spectat, ut per Tetrabenazinum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lanska D. J. (2018). "The Dancing Manias: Psychogenic Illness as a Social Phenomenon". Frontiers of neurology and neuroscience 42: 132-41
- ↑ Huntington G. (1872). "On Chorea". Medical and Surgical Reporter of Philadelphia 26 (15): 317–21
Nexus interni
- Apoptosis
- Corpusculum inclusionis
- Morbus Alzheimerianus
- Neurodegeneratio
- Sclerosis lateralis amyotrophica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- International Huntington Association (IHA): Situs interretialis consocationis Huntingtoniensis internationalis (Anglice)
- HDbuzz: Situs interretialis principalis (res novae scientificae lingua familiare) (Anglice) et al. ling.
- Huntington's Disease Society of America (HDSA): Quid est morbus Huntington? (Anglice)
- Huntington's Disease Society of America (HDSA): Situs interretialis principalis (Anglice)
- L'Association Huntington France (AHF): Situs interretialis consociationis Huntingtoniensis Franciae (Anglice)
- Asociación Corea de Huntington Española (ACHA): Situs interretialis consociationis choreae Huntington Hispanica (Hispanice)
- Associazione Italiana Còrea Di Huntington (A.I.C.H.): Situs interretialis consociationis choreae Huntington Italica (Italice)
- Riksförbundet Huntingtons sjukdom (RHS): Situs interretialis consocationis imperialis morbi Huntington (Suecice)
- Deutsche Huntington-Hilfe e.V.: Situs interretialis auxilii Huntingtoniensis Germanici (Theodisce)