Delirium
|
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Delirium,[1] sive status confusionalis acutus[2] est communis et severa syndroma psychiatrica cum principali proprietate initii acuti, quod significat syndromam durare horas aut dies, sed non menses aut annos. Causae delirii multiplices sunt, inter eas varii morbi et medicamenta drogaeque.[3]
Delirium definitur[4]:
- perturbatione conscientiae
- perturbatione attentionis,
- alteratione animadversionis,
- initio acuto,
- processu fluctuante.
Signa mala delirii primaria
[recensere | fontem recensere]Signa mala primaria sunt alterationes animadversionis attentionisque velut cognitionis et conscientiae psychicae[5].
Animadversio et attentio
[recensere | fontem recensere]Notiones animadversionis et attentionis describunt facultatem se ipsum moribus cogitationibusque in rationem singularem concordare et immittere. In delirio haec facultas saepe non solum deminuitur sed etiam deicitur.
Cognitio
[recensere | fontem recensere]Cognitio ut summa omnium ingeniorum rationumque intellegitur. Ad cognitionem hominis spectans inter cognitionem consciam et non consciam distinguitur. In quoque delirio perturbatio cognitionis sicut memoriae et facultatis verba formandi (prosodiae) -non raro gravissima- observari potest.
Conscientia psychica
[recensere | fontem recensere]Conscientia psychica ad totas operationes affectūs mentis vigilantis conservantes spectat. In delirio et quantitas et qualitas rerum conscientiae inhibentur.
Causae delirii
[recensere | fontem recensere]Multiplices sunt causae, quae per praedelirium, cum mutationibus paucioribus, ad delirium influunt. Varii morbi, ut quidam cancrum praecipue cerebri, medicamenta -imprimis si eorum plus consumitur- sed etiam mores periculosae, ut consumptio alcoholis et insomnia, statum delirii perficere possunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
- ↑
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove). - ↑ Schulte, W. et Tölle, R. (1979). Psychiatrie. 5. editio. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci: Springer-Verlag (Theodisce)
- ↑ American Psychiatric Association (1994): Diagnostic and statistical manual of mental disorders, 4. editio. Vasingtoniae (Anglice)
- ↑ Cole M. G. (2004). "Delirium in elderly patients". The American journal of geriatric psychiatry 12 (1): 7-21

