Cosaci

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Cosacus)
Cosacus Mamaius (Козак Мамай), miles vagus fictus, ut specimen Cosaci Ucrainici aestimatus, anno 1728 pictus

Cosaci[1] (Russice казаки, tr. kazaki; Ucrainice козаки, tr. kozaky) sunt populi, res militares et liberes ut actiones suas principales habentes, initio in "locis desertis" (steppis meridiei Europae Orientalis, in terris Ucrainae atque partis meridianae Russiae Europaeae nostri temporis) ad fluxus medios Danapris ac Tanais habitantes, dein ad Rha et Rhymnum fluvios, montes Uralicos, Kazachstaniam hodiernam, Siberiam atque Orientem Extremum sedes suas collocantes.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pictura Cosaci Zaporovienses epistulam ad sultanum Turcicum scribunt ab Elia Repin anno 1880 creata

De origine initiali Cosacorum opiniones variae extant. Nomen autem eorum originem ducit fortasse e verbo Turcico, hominem liberum, fortunam expertum, vel balatronem significanti[2].

Ad initium saeculi sedecimi formati sunt exercitus duo magni Cosacorum sui iuris: Tanaiticus (seu Donicus[3], in regione fluminis Tanais, quod vulgo Don dicitur) et Zaporoviensis[4][5] (seu Zaporohianus[5], ad meridiem cataractarum Danapris), contra Tataros, Turcos et Polonos pugnantes, et saeculis septindecimoduodevicesimo gradatim in regnum Russicum inclusi. Dein exercitus alii Cosacici (e.g. Iaicensis apud Iaicum, seu Rhymnum, fluvium) formati sunt.

Cosaci multo ad explorationem colonizationemque Siberiae et Orientis Extremi contribuerunt, e.g. ataman (i.e. praefectus Cosacorum) Ermak Timothei filius annis ab 1581 usque ad 1585 expugnatione regni Siberici praefuit (notus est ut 'expugnator Siberiae pro Russia'), vaivoda Basilius Pojarkov annis ab 1643 ad 1646 erat praefectus expeditionis e Iacutia per Amurem fluvium et mare Ochotense ad Sachalinam et retro, Simeon Dežnëv anno 1648 navigationem ex Oceano Glaciali in Oceanum Pacificum perfecit et sic fretum inter Asiam et Americam invenit, Vladimirus Atlasov annis ab 1697 ad 1699 Camtschatcam exploravit.

Cosaci saepe contra ditionem mediam resurgebant. Notissimae sunt rebelliones, a Cosacis Ioanne Bolotnikov, Stephano Razin[3], Condratio Bulavin et Aemiliano Pugačëv ductae.

Cosaci in Pugna Lipsiensi (pictura a Carolo Rechlin anno 1845 creata)

In Imperio Russico Cosaci ordo militaris fuere, ut protectores regni monarchiaeque Russiae aestimabantur. Gloriam magnam meruerunt in bellis imperii illius (e.g. in Bello Patrio). Regimina tria Cossacorum pars regiae cohortis imperatorum Russiae fuere. Custodia personalis imperatoris Russici etiam e Cosacis formabatur.

Exercitus Zaporoviensis anno 1775 ab imperatrice Catharina II abolitus, ad initium primi belli mundani exercitus Cosacici undecim in Imperio Russico exsistebant: Tanaiticus (Donicus), Orenburgensis, Terecensis (in Caucaso Septentrionali), Sibericus, Uralensis (olim Iaicensis), Transbaicalicus, Сubanicus, Astrachanensis, Heptapotamicus (in hodierna Kazachstania meridiana), Amurensis, Ussuriensis (in Oriente Extremo).

Tempore Belli Civilis Russici Cosaci plerumque contra bolsevicos (qui repressalia adversus eos ad effectum adduxerunt) pugnabant, ad 'Exercitum Album' se applicantes. Fuere tamen et Cosaci, ditionem Sovieticam sustinentes, ad 'Exercitum Rubrum' conversi. Illo tempore certae res publicae Cosacicae sui iuris creabantur. Bellum civile ab 'Albis' perditum, multi Cosacorum patriam liquerunt.

In Unione Sovietica decenniis 193194 repressalia (e.g. deportationes) contra Cosacos gerebantur. Dein relatio ditionis Sovieticae ad illos mutata est. In Bello Magno Patrio partes exercitus Cosacicae in copiis Sovieticis contra Germaniam nazisticam bellabant. Pars Cosacorum tamen tempore belli illius cum Germania contra 'tyranniam bolsevisticam' collaborabat.

Hodie uniones publicae Cosacicae in Russia, Ucraina aliisque terris exsistant. Extant nonnulli Cosacos gentem separatam esse putantes[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Avrich, Paul. 1972, 1976. Russian Rebels, 1600–1800. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 9780393008364.
  • Knotel, Richard; Knotel, Herbert; Sieg, Herbert (1980). Uniforms of the World: A Compendium of Army, Navy and Air Force Uniforms 1700–1937. New York: Charles Scribner's Sons 
  • Newland, Samuel J. (1991). Cossacks in the German Army, 1941–1945. Routledge. ISBN 978-0-7146-3351-0 
  • Summerfield, Stephen (2005). Cossack Hurrah: Russian Irregular Cavalry Organisation and Uniforms during the Napoleonic Wars. Partizan Press. ISBN 1-85818-513-0 
  • Summerfield, Stephen (2007). The Brazen Cross: Brazen Cross of Courage: Russian Opochenie, Partizans and Russo-German Legion during the Napoleonic Wars. Partizan Press. ISBN 978-1-85818-555-2 
  • O'Rourke, Shane (2008). The Cossacks. Manchester University Press. ISBN 978-0-7190-7680-0 
  • Алмазов, Борис. 2008. Военная история казачества. Moscuae: Яуза; Эксмо.
  • Голобуцький, В. 1994. Запорозьке козацтво. Kioviae.
  • Казин, В. Х. 1912. Казачьи войска. Краткая хроника казачьих войск и иррегулярных частей. Справочная книжка императорской главной квартиры. Petropoli.
  • Савельев, Е. П. 2007. Древняя история казачества. Издательство: Вече. ISBN 978-5-9533-2143-3.
  • Станиславский, А. 1990. Гражданская война в России XVII в. Казачество на переломе истории. Moscuae: «Мысль».
  • Хорошхин, М. 1881. Казачьи войска. Petropoli.
  • Щербак, В. О. 2000. Українське козацтво: формування соціального стану. Kioviae.
  • Щербина, Ф. А. 1910. История Кубанского казачьего войска: История края. Catharinodariae: Тип. Кубан. обл. правл. — vol. 1.
  • Эварницкій, Д. І. 1892-1897. Исторія запорожскихъ козаковъ: tria volumina. Petropoli.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cosacos spectant.