Oriens Extremus Russiae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Districtus Foederalis Extremorientalis in Foederatione Russica

Oriens Extremus[1] (Russice Дальний Восток, tr. Dal'nij Vostok) Russiae est terra, ad orientem Siberiae sita (sensu latiore historico ut pars orientalissima Siberiae aestimatur). Ad hanc terram regiones pelvium fluviorum in Oceanum Pacificum effundentium atque insulae Sachalina, Curilenses, Praefectoriae, Schantaricae[2] et insula Wrangelii pertinent. Extremitas septentrio-orientalis Asiae est[3].

Tabula geographica partis extremae orientalis Siberiae et Tartariae necnon novae terrae Kamtschatkae atque insularum Iaponensium (ex atlante Ioannis Kirilov)

Cum colonizatio Orientis Extremi a Russis saeculo septindecimo incepit, haec terra capitulatim ad Russiam saeculis duodevicesimo et undevicesimo adiuncta est.

Districtus (Circulus) Foederalis Extremorientalis (Russice Дальневосточный федеральный округ, tr. Dal'nevostočnyj federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, anno 2000 formatus, ab anno 2018 11 subiecta Foederationis includit, quae sunt:

Districtus Foederalis Extremorientalis aream 6 169 329 km2 (40,6 % territorii Russiae) et 6 165 milia incolarum (4,2 % populationis Russiae) habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Russico-Latinum Michaelis Poliachev; Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Дальний Восток. Флора Сибири И Дальняго Востока ... Flora Siberiae Et Orientis Extremi (liber in Libris Googles)
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Шантарские острова. Sed cf. binomina Liparis schantarensis. Neoliparis schantarensis, Cirsium schantarense et Dyschirius (Dischiridus) shantarensis.
  3. Encyclopaedia "Вокруг света".

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Orientem Extremum Russiae spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 65°30′0″N 147°24′0″E • Thesaurus Getty