Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Camtschatca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Camtschatca paeninsula

Vide etiam paginam discretivam: Camtschatca (discretiva)

Camtschatca[1] seu Camtschatka[2] (Russice Камчатка, tr. Kamčatka) est paeninsula in Asia septentrio-orientali, inter mare Ochotense ad Occidentem et mare Beringianum oceanumque Pacificum ad Orientem. Pars est territorii Russiae, in eius territorium Camtschaticum inclusa.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Aream circa 270 milia chm2 habens, secunda maxima paeninsula Russiae est. Flumen huius paeninsulae maximum etiam Camtschatca vocatur. Iugum Medium (Sredinnyj) paeninsulam dimidiat.

Vulcanismus[recensere | fontem recensere]

In Camtschatca sunt plus 160 vulcani, quorum 68 sunt activi[3]. Mons Fontinalis altissimus montium igniferorum Camtschatkae est; prope eum et mons Innominatus stat; mons Avaczensis et mons Coraecicus in parte Camtschatcae meridionali prope portum Petri et Pauli siti sunt. In paeninsula Kronokiensi[4] prope montem igniferum Kronokiensem et Vallis scauturiginum geyzerianarum, aquarum calidarum salientium abundans, sita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petri Pallas Zoographia rosso-asiatica (Petropoli, 1811), p. 313 Caroli a Linné species plantarum, tomus 5 (Berolini, 1830), p. 10
  2. Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 8
  3. Полуостров Камчатка (Russice)
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кроноцкий.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camtschatcam paeninsulam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 160°0′0″E • GeoNames  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica