Latinitas nondum censa

Hymnus Ucrainae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Notatio musicalis hymni Ucrainae

Hymnus Ucrainae est Nondum mortua est Ucraina (Ucrainice Ще не вмерла Україна, Šče ne vmerla Ukrajina) est hymnus nationalis Ucrainae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tsubynsky, carminis auctor
Verbytsky, compositor (in pittacio cursuali depictus)

Basis textus hymni eius est carmen homonymum Pauli Tsubynsky (Павло Чубинський, Pavlo Čubynśkyj), autumno anni 1863 scriptum, anno 1863 Leopoli primo publicatum et mox ventum popularem in Ucraina meritum. Paulo post, sacerdos et compositor Michael Verbytsky (Михайло Вербицький, Myhajlo Verbyćkyj) musicam pro illo creavit.

Nondum mortua est Ucraina annis 1917 - 1920 primo erat hymnus Ucrainae (quum hymni alii etiam utebantur). Anno 1992 Concilium Publicum (Verchovna Rada) Ucrainae confirmavit musicam illam Michaelis Verbytsky pro hymno rei publicae illius. E lege De hymno publico Ucrainae, anno 2003 approbata, versus primus carminis Pauli Tsubynsky (parum mutatus) factus est textus hymni publici Ucrainae.

Textus[recensere | fontem recensere]

Ucrainice:

Ще не вмерла України ні слава, ні воля,

Ще нам, браття молодії, усміхнеться доля.

Згинуть наші воріженьки, як роса на сонці.

Запануєм і ми, браття, у своїй сторонці.


Chorus (bis):

Душу й тіло ми положим за нашу свободу,
І покажем, що ми, браття, козацького роду


Translitteratio:

Šče ne vmerla Ukrajiny i slava, i volĭa,

Šče nam, brattĭa molodiji, usmichnetĭsĭa dolĭa.

Zhynutĭ naši voriženĭky, jak rosa na sonci,

Zapanujem i my, brattĭa, u svojij storonci.


Chorus (bis):

Dušu j tilo my položym za našu svobodu
I pokažem, ščo my, brattĭa, kozacĭkoho rodu.


Latine (versio ad verbum) :

Nec gloria nec libertas Ucrainae iam mortua est,

Iam nobis, fratres iuvenes, fortuna ridebit.

Nostri inimici, sicut ros sub solem, evanescent,

In nostra terra, fratres, domini erimus.


Chorus (bis) :

Animae et corpori pro libertate nostra non parcemus
Et nos, fratres, cosacorum gentis esse monstrabimus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hymnum Ucrainae spectant.