Duma (carmen)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dumae de morte cosaci citharistae fragmentum, ab Ioanne Kučerenko cantatae

Vide etiam paginam discretivam: Duma (discretiva)

Duma[1] est carmen epicum Ucrainicum vulgare, ubi de Cosacis saeculorum XVI, XVII, XVIII agitur. Rhapsodus qui dumam canit, kobza vel bandura (haec sunt chordophona Ucrainica popularia) se adiuvat.

Eustaphius Veresai, dumarum rhapsodus nobilis, cum bandura

Nomen duma cogitationem, meditationem significat, et character dumarum saepe tristis et lugubris est (qua de re Sarnitius elegias has vocat). Fabulae dumarum saepe de cosacis a Turcis captivis et in carcerem missis vel de morte nobili cosacorum sunt; sed et fabulae de reditu felici in domum natalem vel de bellis Chmielnitii inveniuntur. Versus dumarum paene liber est, sed melodia stabilis, cuique rhapsodo sua.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De dumis in Encyclopaedia musica Ucrainica (Ucrainice)