Latinitas inspicienda

Stephanus Razin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stephanus Razin (Razinus)
Stephanus Razin a Basilio Surikov pictus

Stephanus Timothaei filius Razin seu Razinus[1] (Russice: Степан Тимофеевич Разин, tr.: Stepan Timofeevič Razin; natus c. 1630 in vico Zimovejskaja, decapitatus 16 Iunii 1671 Moscuae), etiam vulgo Stenka Razin (Russice: Стенька Разин) vocatur, cosacus Donicus (Tanaicus), ab anno 1670 ad annum 1671 praetor rebellionis magnae ('Belli Rustici') in Russia erat. Rebellio illa repressa, Razin supplicio affectus est.

Vir ille heros cantium popularium Russorum factus est. Demetrius Šostakovič musicam cantatae (op. 119) composuit apud poema Eugenii Evtušenko de supplicione Stephani Razin anno 1964.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Razinum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!