Latinitas nondum censa

Astrachanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Астрахань
Набережная Волги в Астрахани.JPG
Vexillum Astrachani Insigne Astrachani
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Astracanum,[1] Astrachania,[2] Astrachan[3]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1558 (ut arx Russica)
Res geographicae
Area
 - tota


208,69 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
532 699
2552,59 incolae/km²
Coordinata 46° 20′ 00″ Sept., 48° 02′ 00″ Ort.
Altitudo -25 m
Situs interretialis: http://www.astrgorod.ru/

Astrachanum[4] (Russice Астрахань, tr. Astrachan' ) est urbs Russiae, metropolis regionis Astrachanensis, prope ostium Rha fluvii sita, quae circa 533 milia incolarum anno 2015 habuit.

Astrachanum est sedes transportationis, quod portum fluvialem marinumque, aeroportum, et stationem ferriviarum habet. Urbs est valens industriae et culturae medium, ubi sunt quaedam universitates (e.g. Universitas Publica Astrachanensis) aliaque instituta educationis, theatra, et musea. Astrachani sunt nonnulla quoque historica architecturae monumenta.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cremlinus Astrachani.

Astrachanum oppidum primo commemoratum est saeculo tertio decimo, nomine Tartarorum. Dein fuit valens mercaturae sedes. Ab anno 1459 fuit caput regni, sed anno 1556 captum est a copiis tzaris Moscoviensis Ioannis IV, et factum est pars Russiae.

Anno 1558, Astrachani aedificatum est castellum, et annis 15821589 constructus est cremlinus lapideus. Urbs fuit castrum confine regni Russici et principalis mercaturae locus cum terris Asiae.

Annis 16701671, Cosaci agricolaeque resurgentes, quorum dux fuit Stephanus Razin, Astrachanum dominabantur. Annis 17051706 urbs fuit locus rebellionis Astrachanensis.

Annis 17171785 et ab anno 1790, Astrachanum fuit metropolis gubernii. Ab decennio 188 fuit valens mercaturae naphtinae locus.

Tempore Belli Civilis Russici, Astrachanum fuit obiectum pugnarum acrium.

Ab anno 1943, urbs est metropolis regionis Astrachanensis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Astrachanum spectant.