Heptapotamia

E Vicipaedia
Haec pagina de regione historica explicat. Si regionem administrativam Kazachstaniae quaeris, vide Heptapotamia (regio).
Karatal flumen inferius

Heptapotamia[1] (Casachice Жетісу/Jetisu; Chirgisice Жети-Суу[2]) est regio historica et culturalis inter Balchasch lacum et Tian Schan montes. Partem Heptapotamiae maiorem nunc Kazachstania possidet; Ili fluminis superioris vallis in Xinjiang provincia Sinarum sita est; pars vallis Tschuensis, quae sensu latiore Heptapotamiae pars est, in Chirgisia sita est. Regio Heptapotamia Imperii Russici hic sita erat.

Septem flumina, quae nomen Heptapotamiae dant, in Balchasch paene omnes influunt. Indices fluminum varii sunt, sed saepius haec flumina nominantur:

Taldy Kurgan Heptapotamiae urbs maxima est. Montes Alatau Transilienses vel Heptapotamici in regione sitae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Семиречье..
  2. Quae nomina ambo Septem aquae, septem fluimina significant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°23′54″N 78°2′49″E • Большая российская энциклопедия