Consolatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Consolatio. Scalptura ab A. Kindler facta
Consolatio post huracanum Ike in Texia, 14 Septembris 2008

Consolatio est solatium psychologicum alicui datum qui amissionem severam et commoventem passus est, sicut mortem amoris. Quae usitate per expressionem paenitentiae amissionis praebetur, spem eventuum prosperorum futurorum exprimens. Consolatio itaque est res magni momenti in artibus, historia, philosophia, psychologia, et religione oriens. In medicina, consolatio sic late descripta est:

Antequam et postquam medicina prima diagnoses medicamenta, et chirurgiam eis qui patiuntur offert, consolationem conferre debet. Consolatio est donum. Consolatio, cum accidit vel inevitabile fit, damnum consolatur. Hoc solatium . . . significat tempus transitorium, tempus praeparatum cum angor praesens conversum fuerit. Consolatio illam conversionem promittit.[1][2]

In nonnullis contextibus, praecipue in religione, consolatio describitur res gemella vel opposita experientiae solitudinis, totius damni.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Desiderium aliorum consolandorum est expressio empathiae, et res naturalis iam in primatibus videtur. Franciscus de Waal, primatologus Nederlandicus, actus animadvertit consolationis qui inter primates non humanos sicut Pan troglodytes fiunt.[4] Formalis consolationis notio ut ratio socialis ex temporibus antiquis exstitit. Exempli gratia, epistulae Romanorum antiquorum haec de cultura eorum indicant:

Consolare orbatos fuit officium magni momenti. Qui consolationem praebebat et qui orbatus erat se gerere debebant certis modis certasque res dicere, et consolator subsidium suppeditare debebat generum affectus animi moventis et utilis.[5][6]

Quamquam "creberrimum tempus consolationis fuit mors," antiquae consolationis litterae etiam alias consolationis causas tractabant, "exsilium, paupertatem, offensionem politicam, morbum, naufragium, et senectutem" amplectentes.[7][8] Epistulae papyri ex eo tempore "consolationibus solitis saepe utuntur, sicut 'mors omnibus communis' et saepe mentionem ciborum missorum faciunt."[9][6] Cibus traditur fortasse praebitus esse pro consolatione orbatorum, vel propositum religiosum fortasse habuisse.[6] Traditur saeculo quinto a.C.n. Antiphon sophista tabernam in agora publica statuisse, ubi consolationem orbatis ferebat.[8]

Homines religiosi saepe depinguntur consolationem assectatoribus temporibus maeroris praebentes. In Mahabharata, Krishna, avatara Hinduisticus, Balaramam fratrem et Sathyam Bamam principissam consolatur postquam ob mores superbos depressi sunt.[10] Etiam insigniter, in Bhagavad Gita, cum Arjuna discit Krishnam vulnere moriri, Krishna eum per philosophiam flexanimam consolatur.[11]

In Christianitate, una ex iconicarum Stationum Crucis aliquando appellatur "Iesus filias Hierosolymorum consolatur."[12][13] Magnum litterarum Christianarum corpus assectatores hortatur ut solatium in sua fide ob mala quae eis contingunt invenirent. Catharismi fideles, unius rami Christianitatis, sacramentum consolamentum appellatum exercebant, quod consolationem pro inevitabile paenitentia vivendi postulatam ut propius Deum moverent vel caelum appropinquarent.[14] In historia et philosophia, consolatio partes symbolicas magni momenti agit in De consolatione philosophiae, opere saeculi sexti. Boethius auctore se describit a "Domina Philosophia" (personificatione philosophiae) consolatum postquam de sceleribus contra rempublicam capitis damnatus est.[15] Boethius, ad verbum intellectus, se ob angorem scientiae suam mortem ob philosophiam decretam esse consolatur.

In artibus[recensere | fontem recensere]

Consolatio etiam est materia classica in artibus inventa.[16] Poetica elegiae forma, exempli gratia, descripta est: "spectaculum vel repraesentatio scaenica verborum animi motus, in quo locutor abstans spectatores occupat, adeptionem certi generis consolationis catharticae in animo habens."[17][16] Inter exempla apparatuum litterariorum qui ad suppeditandam consolationem aliquando adhibetur est prosopopoeia, in qua auctor vel locutor repraesentationem continuorum hominis mortui cogitatorum vel sententiarum praebere potest.[16] Classicum talis artificii exemplum est ultima Propertii elegia, "Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum" incipiens (IV.11).

In certaminibus[recensere | fontem recensere]

In nonnullis certaminibus, competitores devicti nonnullum arbitrium vel praemium pro consolatione adversi certaminis accipiunt. Quod esse potest praemium consolationis competitori iuxta victorem datum, vel certamen consolationis in certamine athletico, in quo binae manus optimae pro praemiis primo et secundo, dum binae manus proximae pro praemio tertio certant. Exemplum huius rationis in Iliade invenitur, ubi Homerus canit de eventu cum Achilles certamina athletica iudicat quae inter Graecos per funus Patrocli habentur. Per certamen curriculorum, Eumelus, filius Admeti et summus auriga, calamitatem fortuite patitur, quae facit ut ultimus ex competitoribus fit. Achilles praemium numeri secundi Eumelo dare vult, praemium consolationis, prius Eumeli meritum agnoscens. Antilochus autem, qui curriculum in numero secundo vere confecit, conatui praemii consolationis dandi obstat, cum prospere asserit praemium competitori dari debeat cuius perfunctio necessaria praemii victi habet.[18]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Before and after fundamental medicine offers diagnoses, drugs, and surgery to those who suffer, it should offer consolation. Consolation is a gift. Consolation comforts when loss occurs or is inevitable. This comfort . . . implies a period of transition: a preparation for a time when the present suffering will have turned. Consolation promises that turning.
  2. Arthur W. Frank, The Renewal of Generosity: Illness, Medicine, and How to Live (2009), 2.
  3. David A. Leeming, Kathryn Madden, et Stanton Marlan, Encyclopedia of Psychology and Religion (2010), 240.
  4. Frans de Waal, The Age of Empathy: Nature's Lessons for a Kinder Society (2009), 194.
  5. Anglice: "To console the bereaved was an important responsibility. The person offering consolation and the bereaved person were both expected to behave in certain ways and to say certain things, and the consoler to provide support of both an emotional and practical kind."
  6. 6.0 6.1 6.2 Valerie M. Hope, Death in Ancient Rome: A Sourcebook (2007), 200–201.
  7. Anglice: "exile, poverty, political failure, illness, shipwreck, and old age."
  8. 8.0 8.1 Michael Gagarin, The Oxford Encyclopedia of Ancient Greece and Rome, vol. 1 (2010), 281.
  9. Anglice: "often employ standard consolations, such as 'death is common to all' and frequently mention the dispatch of food stuffs."
  10. M. Padmanabhan, Meera Ravi Shankar, Tales of Krishna from Mahabharatha (2004), 46.
  11. Hullasa Behera, 50 Flowers From Bhagavad Gita (1998), 17.
  12. Anglice: "Jesus consoles the daughters of Jerusalem."
  13. Ján Majerník, Joseph Ponessa, Laurie Watson Manhardt, The Synoptics: On the Gospels of Matthew, Mark, Luke (2005), 188.
  14. Emmanuel Le Roy Ladurie (1975). Montaillou: The Promised Land of Error. Random House/editions Gilmard. ISBN 9780807615980 .
  15. John Marenbon, The Cambridge Companion to Boethius (2009), 308.
  16. 16.0 16.1 16.2 Karen E. Smythe, Figuring Grief: Gallant, Munro, and the Poetics of Elegy (1992).
  17. Anglice: "a verbal presentation or staging of emotion, wherein the detached speaker engages the audience with the intent of achieving some form of cathartic consolation,"
  18. David Potter, The Victor's Crown: A History of Ancient Sport from Homer to Byzantium (2011), 28–29.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dorschel, Andreas. 20122013. Trost für die Untröstlichen. Musikfreunde 25(5):34–37.
  • Favez, Charles. 1937. La Consolation latine chrétienne. Lutetiae: Vrin.
  • Kassel, Rudolf. 1958. Untersuchungen zur griechischen und römischen Konsolationsliteratur. Monaci: Beck
  • Kindermann, Udo. 2010. Soll man um Tote trauern? Eine Antwort aus dem Jahre 1141. Erlangen. ISBN 9783789606885.
  • von Moos, Peter. 19711972. Consolatio: Studien zur mittellateinischen Trostliteratur über den Tod und zum Problem der christlichen Trauer. Monaci: Fink. ISBN 9783770525348.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad consolationem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide consolationem in Victionario.