Latinitas nondum censa

Sacramentum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Baptismus
Vide etiam: Sacramentum (California) et Sacramenta Argentariae.

Sacramenta in religionibus Christianis sunt ritus vel signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina hominibus praebetur.

In Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
disserentibus

Emblem of the Papacy SE.svg

Ecclesia Catholica discrevit septem sacramenta:

  1. Initiationis Christianae Sacramenta
    1. Sacramentum Baptismatis
    2. Sacramentum Confirmationis
    3. Sacramentum Eucharistiae
  2. Sacramenta Sanationis
    1. Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis
    2. Unctio Infirmorum
  3. Sacramenta In Servitium Communionis
    1. Sacramentum Ordinis
    2. Sacramentum Matrimonii

Baptismatis sacramentum ostium est ad altera sacramenta, cum porta est Ecclesiae, et configurat hominem ad Christum ut aptum sit ad gratiam sanctificandam recipiendam. Sacramenti confirmationis implet donum baptismatis, cum tradit plenitudinem doni Spiritus Sancti. Sacramentum Eucharistiae fortitudinem dat credenti, cum ipsa Christi passio denuo praesentatur, et Christus, praesens in sacra hostia, a credentibus sumitur.

Pro dolentibus membris corporis Christi, sacramentum poenitentiae remissionem omnium peccatorum praebet, cum unctio infirmorum sanitatem corporis aegrotantibus petit, cum dat gratiam ad sustinendum dolores et bonam mortem quaerendam.

Altera sacramenta non tantum pro sumentibus sed pro universa Christi ecclesia sunt ordinata. Sacramentum ordinis conformat virum ad imaginem Christi in sacerdotium, et dat gratiam ministerii diaconalis vel episcopalis. Sacramentum matrimonii mulierem et virum usque ad consummationem vitae iungit, ut in fide et amore uniantur, et mundo donum eorum amoris dent, praesertim in generandos proles et eos educandos.

In Ecclesia Orthodoxa[recensere | fontem recensere]

In Ecclesia Orthodoxa numerus sacramentorum (quae mysteria appellant) non bene definitus est, sed etiam septem sacramenta Catholicorum agnoscunt.

In Ecclesiis Lutheranis (vel Confessionis Augustanae)[recensere | fontem recensere]

Confirmatio in Ecclesia Lutherana

In Apologia Confessionis Augustanae[de] baptismus, coena Domini (eucharistia) et absolutio (confessio) sacramenta dicuntur, ad quae ordo adiungi potest:

Vere igitur sunt sacramenta baptismus, coena Domini, absolutio quae est sacramentum poenitentiae... Si autem ordo de ministerio verbi intelligatur, non gravatim vocaverimus ordinem sacramentum. Nam ministerium verbi habet mandatum Dei et habet magnificas promissiones.

Confirmationem et nuptias celebrant sed sacramenta non appellant.

In Ecclesiis Reformatis[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae Reformatae solum baptismum et coenam Domini sacramenta dicunt, sed secundum eas mere symbola sunt.

In Ecclesiis Anglicanis[recensere | fontem recensere]

Ecclesiis Anglicanis saltem baptismus et eucharistia sacramenta sunt, sed numerosi sunt Anglicani qui etiam confirmationem, sanationem, confessionem, unctionem infirmorum, ordinem et matrimonium sacramenta appellant.

Sic sacramenta in Triginta novem articulis Ecclesiae Anglicanae tractantur:

Sacramenta a Christo instituta non tantum sunt notae professionis Christianorum, sed certa quaedam potius testimonia et efficacia signa gratiae atque bonae in nos voluntatis Dei, per quae invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in se, non solum excitat verum etiam confirmat.

Duo a Christo Domino nostro in Evangelio instituta sunt Sacramenta, scilicet, Baptismus et Coena Domini.

Quinque illa vulgo nominata Sacramenta, scilicet, Confirmatio, Poenitentia, Ordo, Matrimonium, et Extrema Unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt, ut quae partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitae status sunt in Scripturis quidem probati, sed Sacramentorum eandem cum Baptismo et Coena Domini rationem non habentes, ut quae signum aliquod visibile seu ceremoniam a Deo institutam non habeant.

Sacramenta non in hoc instituta sunt a Christo ut spectarentur aut circumferrentur sed ut rite illis uteremur. Et in his duntaxat qui digne percipiunt, salutarem habent effectum: qui vero indigne percipiunt, damnationem, ut inquit Paulus, sibi ipsis acquirunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Articles XIX to XXXI: Corporate Religion", The Thirty-nine Articles of Religion, curati a Gavin Koh (1999) (Anglice, Latine).

Nexus interni