Admetus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alcestes et Admetus a daemonibus infernis lacessiti. Amphora Etrusca Vulcis reperta.

In mythologia Graeca Admetus, regis Pheretis filius, Pheris in Thessalia regnavit et Alcestidem, regis Iolcorum Peliae filiam, uxorem duxit e qua Eumelum genuit, Troiani belli heroem[1].

Fabula[recensere | fontem recensere]

Postquam cyclopes occidit Apollo anno servitutis a Iove damnatus boves Admeti custodivit et dominum suum magni aestimavit. Qua de causa Admeto Alcestidis matrimonium adfectanti opem tulit. Nam puellae pater Pelias nisi ei qui bigas leone et apro iunctas sibi adferret filiam non daturum stipulaverat. Matrimonio autem peracto sacra solita deis faciendo Dianae oblitus est novus maritus. Nec moraː cum thalami portam aperiret ingentem serpentium numerum intra invenit, quod mortem proximam ei portendebat. Quem tum Apollo dolo adhibito Parcis subripuitː at infernales potestates mortuum debitum flagitabant nec quidquam amplius deo concesserunt quam ut si alius pro Admeto volens moreretur, ita diutius regi vivere liceret. Nec quisquam alius - ne parentes quidem - pro Admeto in umbrarum regnum descendere voluit nisi uxor Alcestis. Postremo sive sponte sua Persephone eam reddidit sive Hercules ex inferis eam solis luci reddidit. Quae fabula argumentum praeclaro dramati Euripidis praebuit. Idem argumentum et Sophocles et Phrynichus tractaverunt, quorum tragoediae hodie deperditae sunt. Musicis modernis pluribus hoc placuit themaː Georgius Fridericus Handelius, Christophorus Willibaldus Gluck, Iohannes Baptista Lully etc. de Alcestide et Admeto dramata cantata composuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias II.713-5.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]