Latinitas bona

Basilius Kolarov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Basilius Kolarov
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Kolarov: imago
Nativitas: 16 Iulii 1877; Shumen
Obitus: 23 Ianuarii 1950; Serdica
Patria: Bulgaria
Nomen nativum: Васил Петров Коларов

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs of Bulgaria, member of the Bulgarian National Assembly, President of Bulgaria, Prime Minister of Bulgaria
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Bulgarian Communist Party

Memoria

Sepultura: Georgi Dimitrov Mausoleum, Central Sofia Cemetery

Basilius Petri f. Kolarov (Bulgarice Васил Петров Коларов, natus die 16 Iulii 1877 in urbe Simeonis in provincia eiusdem nominis, mortuus die 23 Ianuarii 1950 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Kolarov filius sutoris post scholam Odessi finitam annis 1895 - 1897 magister scholae Nicopolis operam dedit. Deinde Aquis Sextiis et Genavae iurisprudentiae studebat. Ab anno 1900 in urbe nativa et ab anno 1904 Philippopolis iurisconsultus operam dedit.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Anno 1897 Kolarev ad Factionem Opificum Socialium Democraticorum Bulgaricam accessit. Anno 1903 ad extremam alam se contulit. Anno 1913 primo legatus ad parlamentum Bulgaricum electus est. Anno 1919 primus secretarius Factionis Communisticae nuper conditae electus est. Annis insequentibus Kolarev legatus Communistici Internationalis civitates Europae adiit, interdum in Romania in carcerem iactus est. Seditione Communistarum anni 1923 suppressa Kolarev e partia in Unionem Sovieticam fugere coactus plus quam XX annos in exilio vitam degit. Anno 1945, postquam Communistae rerum potiti sunt, in Bulgariam rediit et legatus atque praeses parlamenti electus est. Die 15 Septembris 1946 praeses pro tempore Rei Publicae Popularis Bulgariae hoc die proclamati factus hunc honorem ad diem 9 Decembris 1947 tulit. Die 2 Iulii 1949 Praeses ministrorum electus est, sed iam die 23 Ianuarii 1950 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov