Basilius Radoslavov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius Radoslavov

Basilius Radoslavov (Bulgarice: Васил Радославов, natus 11 Martii 1854 Meltae, mortuus 21 Octobris 1929 Berolini) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Radoslavov, postquam scholam finivit, Heidelbergae iurisprudentiae studebat. Ibi amorem Germaniae accepit, quem ad mortem tenuit. Anno 1882 probationem accepit et causidicus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1879 cum aliis factionem liberalem Bulgariae condidit et saepe legatus ad parlamentum Bulgaricum electus est. Ab anno 1884 ad 1886 administer iustitiae in consilio ministrorum Petri Karavelov erat, dum Alexander I princeps expulsus est. Ferdinando I principe Radoslavov a die 28 Augusti 1886 usque ad 10 Iulii 1887 primo praeses ministrorum Bulgariae fuit. A die 17 Iulii 1913 praeses ministrorum Bulgariae iterum et a mense Decembri etiam administer rerum exterarum fuit. Princeps et postea rex Ferdinandus fautor fuit foederis cum Imperio Germanico, et hortatu eius Bulgaria anno 1915 socius Germaniae et Imperii Austro-Hungarici primum bellum mundanum accessit. Quamquam die 7 Maii pax Bucarestensis cum Romania signata et terra Bulgariae ea paulo aucta est, populus belli taedio postulavit, ut Radoslavov se recederet. Die 21 Iunii 1918 dimissus est. Bello tandem perdito et Ferdinando deposito Radoslavov in exilium in Germaniam fugit, ubi usque ad mortem vixit. In patria anno 1922 ad mortem damnatus erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908) Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946) Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989) Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990) Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov