Ioannes Gešov

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes Evstratiev Gesov)
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Gešov

Ioannes Eustratii f. Gešov seu Bulgarice Иван Евстратиев Гешов, natus die 20 Februarii 1849 Philippopoli, mortuus die 11 Martii 1924 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam frequentavit, Gesov annis 1869 - 1872 Mancunii apud Collegium Owens rebus pecuniariis studebat. Iam hoc tempore pro libertate patriae ab Imperio Ottomanico nitebatur. In Bulgariam rediit atque diurnarius pro The Times aliisque diurnis operam dedit. Seditioni contra Turcos anni 1876 interfuit, ad mortem damnatus, sed denique legatis Regni Uniti atque Americano flagitantibus veniam accepit et Beroeae in Syria exsul vivebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1879, cum Bulgaria libertatem adepta esset, liberatus est atque praeses parlamenti provinciae Rumeliae Orientalis creatus est. Anno 1883 - 1886 praeses Argentariae Nationalis Bulgariae fuit. Eodem tempore ad Factionem Liberalem Progressivam accessit. Annis 1886 - 1887 administer aerarii publici in consilio ministrorum Basilii Radoslavov fuit. Annis 1894 - 1897 iterum administer aerarii necnon agriculturae erat. Annis 1894 - 1899 atque 1901 - 1923 legatus ad parlamentum Bulgaricum erat. Die 29 Martii 1911 Ferdinandus I eum Primum ministrum nominavit. Die 17 Iulii 1913 a magistratu se recessit, quod Ferdinandus rex Pace Londinii signata iterum Bellum renovare in animo habebat. Deinde se e vita publica recessit. Anno 1923 ad Factionem Democraticam Alexandri Malinov accessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Evstratiev Gesov spectant.


Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov