Latinitas bona

Petrus Stojanov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus Stojanov
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Stojanov: imago
Nativitas: 25 Maii 1952; Philippopolis
Patria: Bulgaria

Officium

Officium: President of Bulgaria
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Union of Democratic Forces

Memoria

Laurae: Order of the Star of Romania
Petrus Stojanov

Petrus Stephani f. Stojanov (Bulgarice Петър Стефанов Стоянов, natus die 25 Maii 1952 Philippopolis) rerum politicarum peritus Bulgaricus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam Patriarchi Euthymii in Philippopoli finivit, Stojanov in Universitate Serdicensi ad usque 1977 iurisprudentiae studebat. Annis 1978 - 1992 in urbe patria causidicus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam dictatura Communistarum in Bulgaria abolita est, Stojanov sodalis factionis Catervae Opium Democraticarum factus ab anno 1992 administer vicarius iustitiae in consilio ministrorum Philippi Dimitrov. Anno 1994 legatus ad parlamentum Bulgariae lectus est. Anno 1996 electionem Praesidis Bulgariae vicit et die 22 Ianuarii 1997 magistratum iniit. Die 22 Ianuarii 2002, postquam electionem contra Georgium Părvanov perdidit, magistratum exiit et e vita publica se recessit. Sed anno 2005 iterum legatus ad parlamentum electus est. Anno 2007 frustra mandatum ad Parlamentum Europaeum petivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Stojanov spectant.