Theodorus Ivancov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Theodorus Ivancov

Theodorus Ivancov (Bulgarice Тодор Иванчов, natus anno 1858 in oppido Ternobo in provincia eiusdem nominis, mortuus anno 1905 Lutetiae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ivancov Constantinopolis scholam frequentabat atque deinde Montispessulani medicinae atque oeconomiae studebat. Annis 1879 - 1883 in patria reversus magister et scholarchus, deinde in magistratu statisticae operam dedit. Praeterea 1884 ad usque mortem editor diurni fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1886 quattuor dies in consilio ministrorum Petri Karavelov administer institutionis publicae fuit. Eodem munere anno 1886/87 in consilio ministrorum Basilii Radoslavov fungebatur. Annis 1886 - 1889 atque 1889 usque 1900 etiam legatus Factionis Liberalis ad parlamentum Bulgaricum erat. Anno 1899 in consilio ministrorum Demetrii Grekov terio administer institutionis publicae fuit. Die 13 Octobris eiusdem anni ipse Primus minister nominatus est atque ad diem 25 Decembris 1900 etiam administerium rerum exterarum atque religionis administrabat. Tum fuit administer aerarii publici. Die 25 Ianuarii 1901 praeses ministrorum dimissus est. Anno 1903 propter laesam constitutionem accusatus atque ad octo menses carceris damnatus est. Postea veniam accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov