Georgius Părvanov

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Georgius Părvanov
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Părvanov: imago
Georgius Părvanov: imago
Georgius Părvanov: subscriptio
Georgius Părvanov: subscriptio
Nativitas: 28 Iunii 1957; Sirishtnik
Patria: Bulgaria

Familia

Coniunx: Zorka Parvanova
Georgius Părvanov

Georgius Părvanov (Bulgarice: Георги Първанов Georgi Părvanov, natus die 28 Iunii 1957), alumnus universitatis Serdicensis, est politicorum peritus Bulgariae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Părvanov ab anno 2002 praeses rei publicae Bulgariae fuit. Hoc officium denuo in voto anni 2006 nactus est, postquam omnes factiones politicae contra eius adversarium Volen Siderov excepta ipsius propria factione coniuncti sunt. Tunc voto finito 75% participantium eum elegerunt et 25% Volen Siderov.[1] In utribusque votis in Bulgaria numerus hominum, qui interfuerunt, 50% omnium non attigit. Nonnulli habitantes tenentes duplicem civitatem in Turcia eum elegerunt, quoniam Siderov abrogationem duplicis civitatis exoptat. Die 22 Ianuarii 2012 Rosen Plevneliev eius successor magistratum iniit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Isto modo votum secundum sine ulla dubitatione voto in Francogallia anno 2002 similis est, ubi omnes factiones Iacobum Chiracum adversus Ioannem Mariam Le Pen promoverunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Grigor Lilov, Най-богатите българи. Serdicae: „Кайлас" ЕООД, 2013. ISBN 978-954-92098-9-1