Demetrius Grekov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Demetrius Panaiotov Grekov

Demetrius Panaiotov Grekov (Bulgarice Димитър Панайотов Греков, natus die 14 Septembris 1847 in oppido Bolgrado (Ucraina), mortuus die 7 Maii 1901 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Grekov, postquam scholam finivit Aquarum Sextiarum ad usque annum 1875 iurisprudentiae studebat atque deinde Proilabi (Romania) causidicus operam dedit. Postquam Bulgaria libertatem ab Imperio Ottomanico accepit, summus iudex Serdicae nominatus est. Quem officium 13 Maii ad usque 5 Iulii 1879 tenuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eodem anno Grekov legatus Factionis Conservativae ad parlamentum Bulgariae electus cum aliis constitutionem novae civitatis composuit. A die 17 Iulii 1879 ad usque 4 Aprilis 1880 in consilio minstrorum Theodori Burmov primus administer iustitiae et brevem tempus etiam rerum internarum Bulgariae erat. Die 5 Iulii 1882 - 15 Martii 1883 iterum administer iustitiae in consilio ministrorum Leonidae Sobolev erat. Tum ad Factionem Liberalem transiit et 1887 - 1894 atque 1899/1900 iterum legatus ad parlamentum fuit. Inconsilio ministrorum Stephani Stambolov (1890 - 1894) administer rerum exterarum atque religionis erat. Anno 1891/92 etiam administerium iustitiae rexit. Die 30 Ianuarii 1899 Primus minister atque administer rerum exterarum atque religionis Bulgariae nominatus est. Quae officia ad diem 13 Octobris 1899 administrabat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov