Philippus Dimitrov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Philippus Dimitrov

Philippus Dimitrov Dimitrov (Bulgarice Филип Димитров Димитров, natus die 31 Martii 1955 Serdicae) scriptor, legatus atque rerum politicarum peritus Bulgaricus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam Anglicam Serdicae finivit, Dimitrov in urbe patria iurisprudentiae studebat et anno 1977 probationem accepit. Ad usque annum 1990 iurisconsultus operam dedit. Praeterea etiam mythistorias componit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dimitrov uxorem duxit neque liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam dictatura Communistica abolita est, Dimitrov 1990 sodalis atque mox praeses factionis Catervae Opium Democraticarum nominatus est. Die 4 Novembris 1991 Primus minister Bulgariae nominatus est. Hunc magistratum ad diem 30 Decembris 1992 tenuit. Deinde legatus ad parlamentum Bulgarium electus est et ad annum 1997 mansit. Tum legatus patriae apud Consociationem Nationum factus est. Annis 1998 - 2002 legatus Bulgariae ad Civitates Foederatas erat. Tum in patriam rediit. Anno 2005 iterum legatus ac praeses vicarius parlamenti Bulgarici et aliquot menses anni 2007 etiam legatus Parlamenti Europaei fuit. Anno 2010 legatus Unionis Europaeae in Georgiam missus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov