Jump to content

Minčo Nejčev

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Minčo Nejčev
Res apud Vicidata repertae:
Minčo Nejčev: imago
Minčo Nejčev: imago
Nativitas: 4 Aprilis 1887; Stara Zagora
Obitus: 11 Augusti 1956; Serdica
Patria: Bulgaria

Minčo Kolev Nejčev (Bulgarice: Минчо Колев Нейчев, natus die 4 Aprilis 1887 in urbe Ulpia Augusta Traiana in provincia eiusdem nominis, mortuus 11 Augusti 1956 in oppido Tărgovište in provincia eiusdem nominis) rerum politicarum peritus Bulgaricus erat.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Netšev in Helvetia iurisprudentiae studebat et ab anno 1908 in Bulgaria iurisconsultus operam dedit.

Vita politica

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1920 sodalis Factionis Communisticae fuit et anno 1923 seditioni Communisticae interfuit. Seditione suppressa in carcerem iactus est. Annis 1941 - 1943 iterum incarceratus est. Cum Communistae anno 1944 rerum Bulgariae potiti sunt, Netšev liberatus est et administer iustitiae fuit. Anno 1946 administer instructionis publicae erat. Die 9 Decembris 1947 praeses Parlamenti Bulgarici electus hoc honore et caput Rei Publicae Popularis Bulgariae factus est. Die 27 Maii 1950 novus administer rerum exterarum Bulgariae nominatus hunc magistratum ad mortem anno 1956 administravit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Tašo Tašev, Министрите на България 1879-1999. Sofia: АИ „Проф. Марин Дринов“, 1999