Andreas Ljapcev
Andreas Tassev Ljapcev (Bulgarice Андрей Тасев Ляпчев, natus die 30 Novembris 1866 in oppido Resen, quod nunc ad Macedoniam pertinet, mortuus die 6 Novembris 1933 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam finivit, Ljapcev Thessalonicae studebat, deinde studia oeconomiae Turici, Berolini Lutetiae perrexit. Ab anno 1894 in administerio Bulgariae aerarii publici operam dedit atque ab anno 1900 diurnarius fuit. Fuit editor Diurni Factionis Democraticae ab anno 1898 ad usque 1919. Annis 1912/1913 miles voluntarius Bellis Balcanicis interfuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1908 usque ad mortem legatus ad parlamentum Bulgariae erat. Eodem anno in consilio ministrorum Alexandri Malinov administer commercii et agriculturae fuit et ab anno 1910 administer aerarii publici. Anno 1911 consilium ministrorum reliquit. Die 21 Iunii 1918 iterum administer aerarii publici Alexandro Malinov praeside ministrorum nomiantus est et die 29 Septembris 1918 indutias Belli Orbis Terrarum I signavit, quo clades Bulgariae palam facta est. Die 28 Novembris 1918 a nove praeside ministrorum Theodoro Teodorov administer belli creatus est. Die 19 Maii 1919 ab hoc officio se recessit. Consilia praesidis ministrorum Alexandri Stambolijski acriter vituperavit atque ea de causa anno 1922 in carcerem missus est. Postquam Alexander Stambolijski die 9 Iunii 1923 depositus est, Ljapcev liberatus est. Die 4 Ianuarii 1926 ipse a rege Boride III praeses ministrorum nominatus est. Praecipue operam dedit, ut Bulgaria bello victa maiorem auctoritatem inter civitates haberet et aes alienum peregrinum acciperet. Sed propter Depressionem oeconomicam magnam die 29 Iunii 1931 se a magistratu recedere coactus est. Alexander Malinov eius successor factus est.