Petrus Gabrovski

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus Dimitrov Gabrovski (Bulgarice Петър Димитров Габровски, natus die 9 Iulii 1898 in Abrito provincia, supplicio affectus die 1 Februarii 1945 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Gabrovski post scholam finitam annis 1917 - 1918 in Bello Orbis Terrarum I militavit. Deinde in Universitate Serdicensi iurisprudentiae studebat et ab anno 1923 Serdicae causidicus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1936 Factionem Nazistam nomine Ратник condidit. Die 23 Octobris 1939 a Georgio Kjoseivanov praeside ministrorum administer commeatus cursus publici telegraphiae nominatus est. Die 16 Februarii 1940 administer rerum internarum factus est. Hoc magistratu fungens multos Iudaicos Nazistis tradidit. A die 9 ad usque 14 Septembris 1943 pro tempore praeses ministrorum Bulgariae erat.

Supplicium[recensere | fontem recensere]

Post diem 9 Septembris 1944, postquam Communistae in Bulgaria rerum potiti sunt, in carcerem iactus, a "iudicio populo" propter crimina allata damnatus atque cum multis aliis magistratibus pristinis die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est.

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov