Stoianus Danev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stoianus Petrov Danev

Stoianus Petrov Danev (Bulgarice Стоян Петров Данев, natus die 28 Ianuarii 1858 in Simeoni oppido in eiusdem nominis provincia, mortuus die 30 Iulii 1949 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

In urbe patria et Pragae scholae frequentabat annis 1876 - 1881 Turici, Lipsiae atque Heidelbergae iurisprudentiae atque ad usque annum 1883 Lutetiae rebus politicis studebat. Ab anno 1884 iurisconsultus Serdicae operam dedit. Annis 1894 - 1898 in Universitas Serdicensi ius gentium docuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1896 - 1898 primo legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit. Anno 1897 Dragomiro Tsankov praeses Factionis Liberalis Progressivae fuit; quem magistratum ad finem vitae administravit. Anno 1899 iterum legatus ad parlamentum electus mandatum ad mortem tenuit. Die 5 Martii 1901 administer rerum exterarum in consilio ministrorum Petri Karavelov nominatus est. Die 4 Ianuarii 1902 ipse a Ferdinando I primcipe Prumus minister nominatus est. Danev Russiae valde favebat et libertatem ab Imperio Ottomanico adipisci studebat, sed die 19 Maii 1903 dimissus est, ne propter Macedoniam bellum cum Ottomanicis oriretur. Proximis annis se e vita publica recessit. Sed die 9 Iunii 1911 praeses parlamenti electus est. Anno 1913 legatus Bulgariae Londinii fuit, quo in loco de Pace Londinii concentum est, qua Primum Bellum Balcanicum finitum est. Die 14 Iunii eiusdem anni iterum Praeses ministrorum et administer rerum exterarum nominatus est. Sed iam 17 Iulii eiusdem anni dimissus est. Ad annum 1918 autem administer rerum exterarum mansit et dehinc ad annum 1920 administer aerarii publici fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov