Vulko Cervenkov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vulko Veljov Cervenkov (Bulgarice Вълко Вельов Червенков, natus die 6 Septembris 1900 Slaticae apud Serdicam, mortuus die 21 Octobris 1980 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Cervenkov post scholam finitam seditiosus factus est.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Anno 1919 Cervenkov ad Factionem Communisticam Bulgariae nuper conditam accessit. Anno 1923 seditioni contra Regnum Bulgaricum interfuit et seditione supressa in Unionem Sovieticam fugit, ubi ad annum 1944 exsul vivebat. Moscoviae in Universitate Factionis Communisticae Unionis Sovieticae studebat. Postquam Communistae die 9 Septembris 1944 rerum Bulgariae potiti sunt, in patriam rediit et anno 1947 administer culturae in consilio ministrorum affinis Georgii Dimitrov nominatus est. Dimitrov mortuo die 2 Iulii 1949 praeses ministrorum vicarius in consilio ministrorum Basilii Kolarov erat. Kolarov mox mortuo ipse die 3 Februarii 1950 Primus Minister et dux factionis Communistarum successit. Ut Iosephus Stalin, quo exemplo utebatur, acerrime contra inimicos agebat. Sed postquam Stalin anno 1953 mortuus est, Cervenkov a sodalibus factionis saepe vituperatus anno 1954 regimen factionis amisit. Die 17 Aprilis 1956 praeses ministrorum se recipere coactus est. Mansit autem praeses ministrorum vicarius, usque ad annum 1962, cum etiam e factione expulsus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Bulgariae
Coat of arms of Bulgaria (version by constitution).svg
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov