Flavius Marcianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Marcianus (natus saeculo 5, mortuus post annum 484) vir publicus ac ursurpator Imperii Romani Orientalis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avus eius Marcianus imperator Orientalis (450 - 457) fuit, pater Anthemius imperator Occidentalis annis 467 - 472. Fratres eius Anthemius et Romulus fuerunt. Uxorem Leontiam duxit, filiam Leonis I imperatoris Orientalis.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Patrem anno 467 in occidentalem partem Imperii secutus est et anno 469 ibi consulatum gessit. Anno 470 vel 471, cum Flavius Ardaburius Asparus patricius depositus esset, in Orientem rediit et filiam imperatoris Leonis I in matrimonium duxit. Anno 472 consul II erat. Cum Leo I initii anni 474 mortuus est non, ut optaverat, successit. Itaque anno Aelia Verina, Theoderico Strabone suadentibus purpuram sumpsit et cum fratribus seditionem fecit. Sed custodes palatii Illo duce impetum arcebant et Marcianus presbyter consecratus et Tarsum relegatus est. Sed anno effugit et in Galatia 480 iterum seditionem coepit. Quam seditionem Flavius Appalius Illus Trocundes dux militum suppressit. Marcianus in castello Papyrio in Isauria incarceratus est. Anno 484 Illus nunc ipse contra Zenonem imperatorem rebellans Marcianum liberavit et eum imperatorem facere deliberabat. Sed tum Leontium elegit. Marcianus legatus Odoacri auxilio missus est, sed frustra. Quod ultimus nuntius de Marciano est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Robert Martindale: Marcianus 17. In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE). Band 2, Cambridge University Press, Cambridge 1980, ISBN 0-521-20159-4, S. 717–718.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Procopius Anthemius Augustus II (sine collega)
Consul
469
cum
Flavio Zenone
Successores:
Flavius Messius Phoebus Severus et Flavius Iordanes
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus IV et Caelius Aconius Probianus
Consul
472
cum
Flavio Rufio Postumio Festo
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus V (sine collega)