Sidonius Apollinaris

Obitus: 489; Arvernis
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Papianilla
Proles: Apollinaris of Clermont
Memoria

Sidonius Apollinaris, plenius Gaius Sollius Modestus Sidonius Apollinaris, fuit poeta Galloromanus saeculi quinti et praefectus urbi Romae anno 468. Ultimis annis etiam episcopus Claromontii erat.
Sidonius Apollinaris Lugduni nobili loco natus, cum filiam Aviti in matrimonium duxisset illius, qui in Gallia postea imperator proclamatus est, honorum certa spe commotus Romamque cum socero profectus 15 Ianuarii 456. Imperatorem carmine laudavit. Illo quidem summa rerum deiecto ad Maiorianum successorem accessit, cuius adventum Lugduni versu concelebravit. Occiso itidem imperatore, Sidonius ad praedia sua recessit, ubi Gallia ad meridiem vergit, donec consumptis aliquot annis in otio et versibus faciendis ab Anthemio Augusto, qui animos nobilium Galliae sibi conciliare vellet, Romam revocatus denuo panegyrico recitato praefectus urbi factus et patricia dignitate ornatus est. Quid quod carmina Sidonii eorum qui Christum pro deo colunt fidem non redolent? Tamen anno septuagesimo circiter et quadringentesimo pontifex summus sacerdotum Christi in civitate Arvernorum creatus est.
Sidonium Apollinarem constat inter maximos auctores numerandum non esse qui Latine scripserunt. Neque tamen epistulae contemnendae sunt, ut quibus testis locupletior vitae atque morum cum omnium ordinum tum nobilium non extet, qui saeculo quinto sextoque in Gallia fuerunt. In panegyricis autem faciendis a Claudiano, poeta illustrissimo profectus est.
Sanctus ab Ecclesia Catholica Romana putatur, et dies feriae 21 Augusti est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- c. 1474 : editio Ultraiectina Textus apud Internet Archive
- 1598 : Ioannes Savaro, ed., Caii Sollii Apollinaris Sidonii Arvernorum episcopi opera. Parisiis: officina Plantiniana Textus apud Internet Archive
- 1614 : Iacobus Sirmondus, ed., C. Sollii Apollinaris Sidonii Arvernorum episcopi opera. Parisiis: ex officina Nivelliana Textus apud e-Rara
- 1652 : Iacobus Sirmondus, ed., C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi opera. 2a ed. Parisiis Textus apud Internet Archive
- 1913-1915 : O. M. Dalton, interpr., The letters of Sidonius. Oxonii: Clarendon Press. 2 voll. vol. 1 vol. 2
- 1960-1970: Collection des Universités de France: André Loyen, Sidoine Apollinaire. Tome I. Poèmes. Les Belles Lettres, 1960 Recensio critica
- Sidoine Apollinaire, t. II et III : Lettres (livres I-V et VI-IX), Les Belles Lettres, 1970 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Renaud Alexandre, "La voix du poète dans les Panégyriques de Sidoine Apollinaire", Vita Latina, 2009: 53-63
- Jean Champomier. Esquisse pour un portrait de Sidoine Apollinaire, Lutetiae, René Debresse, 1938
- Silvia Condorelli, Il poeta doctus nel V secolo d.C. Aspetti della poetica di Sidonio Apollinare, Neapoli, Loffredo, 2008 Recensio critica
- Lucie Desbrosses, "L’Ancien monde chez Sidoine Apollinaire : prégnance et signification du modèle païen" in Une Antiquité tardive noire ou heureuse ? Actes du colloque international de Besançon (12 et 13 novembre 2014), 2015: 209-226
- Sidoine Apollinaire et la Gaule chrétienne au Ve siècle, Vesontione, 2018 (Dissertatio academica)
- Anita Di Stefano et Marco Onorato (curatores), Lo specchio del modello. Orizzonti intertestuali e Fortleben di Sidonio Apollinare, Neapoli, Paolo Loffredo Editore, 2020 Recensio critica
- Veronika Egetenmeyr, Die Konstruktion der ‚Anderen‘. Barbarenbilder in den Briefen des Sidonius Apollinaris, Wiesbaden, Harrassowitz, 2022 Recensio critica
- Sara Fascione, Gli 'altri' al potere. Romani e barbari nella Gallia di Sidonio Apollinaire, Lugduni, 2018 (Dissertatio Academica)
- Eugenius Geisler, De Apollinaris Sidonii studiis, Vratislaviae, 1885 LATINE
- Filomena Giannoti, Scrinia Arverna. Studi su Sidonio Apollinare, Pisae, Edizioni ETS, 2021 (Studi e testi di storia antica 29.) Recensio critica
- Joseph Grzywaczewski, Daniel K. Knox. "Glory, Decay and Hope: goddess Roma in Sidonius Apollinaris' Panegyrics" in Pagans and Christians in the Late Roman Empire: New Evidence, New Approaches (4th–8th centuries), 2017: 203-216
- Jean-Yves Guillaumin, "Rappel de l’histoire et invitation à l’action dans les Panégyriques de Sidoine Apollinaire", Dialogues d'histoire ancienne, 2013: 93-107
- Marie- France Guipponi-Gineste, "Sidoine et la topique de l’éloge de personne dans les Poèmes VI et VII", Vita Latina, 2010: 41-60
- Fridolfus V. Gustafsson, [https://books.google.fr/books?id=xGXd4_wQUbAC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ViewAPI&redir_esc=y#v=onepage&q&f=false De Apollinari Sidonio emendando, Helsingforsiae, 1882 LATINE
- Jill Harries, Sidonius Apollinaris and the Fall of Rome AD 407-485, Oxford University Press, 1995 Recensio critica
- Gavin Kelly et Joop van Waarden, Edinburgh Companion to Sidonius Apollinaris, Edinburgh University Press, 2020 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Frank-Michael Kaufmann, Studien zu Sidonius Apollinaris, Francofurti, 1995 Recensio critica
- A. Loyen, Recherches Historiques sur les Panégyriques de Sidoine Apollinaire, Lutetiae, E. Champion, 1942
- Sidoine Apollinaire et l'Esprit Précieux en Gaule aux Derniers Jours de l'Empire, Lutetiae, Les Belles Lettres, 1943
- Karl-Ake Mossberg, Studia Sidoniana critica et semasiologica : commentatio academica, Upsaliae, 1934 LATINE
- Maximilianus Mueller, De Apollinaris Sidonii Latinitate : observationes ad etymologiam syntaxin vocabulorum apparatum spectantes, Halis Saxonum, 1888 LATINE
- Marco Onorato, Il castone e la gemma: sulla tecnica poetica di Sidonio Apollinare, Neapoli, Paolo Loffredo, 2016 Recensio critica
- Oliver Overwien, "Kampf um Gallien: Die Briefe des Sidonius Apollinaris zwischen Literatur und Politik", Hermes, 2009: 93-117
- Jean-Marie Pailler, "Sidoine et les Barbares", Pallas, 2020: 249-266
- Présence de Sidoine Apollinaire, [actes du colloque international, Université Blaise Pascal, Clermont-Ferrand, 19-20 octobre 2010], Claromontii, 2014 ISBN
978-2-900479-19-3
- Françoise Prévot, "La construction de son image par Sidoine Apollinaire à travers la publication de sa correspondance" in La vie des autres, Presses universitaires du Septentrion, 2013: 231-248
- H. Rutherford, Sidonius Apollinaris , l'homme politique, l'écrivain, l'évêque, étude d'une figure gallo-romaine du Ve siècle, Clermont-Ferrand, 1938 Gallica
- H. S. Sivan, "Sidonius Apollinaris, Theodoric II, and Gothic-Roman Politics from Avitus to Anthemius", Hermes, 1989: 85-94
- Ann-Kathrin Stähle, Quid poema frangat? Zur Poetik des Bruchs in den Carmina des Sidonius Apollinaris, Stuttgart, Franz Steiner Verlag, 2025 Recensio critica
- C. E. Stevens, Sidonius Apollinaris and his age , Clarendon Press, 1933 Recensio critica
- Annick Stoehr-Monjou, "Enjeux mémoriels d’un récit de voyage de Lyon à Rome : Sidoine Apollinaire (Lettre 1, 5)", Viatica, 2021: 2059
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vide Sidonius Apollinaris apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sidonium spectant. |
- Translatio Anglica omnium epistularum, O.M. Dalton (1915)
- Sidonius Apollinaris, pagina omnis auctori dedicata, inter alia continens textum Latinum epistularum omnium et uberem bibliographiam], Joop A. van Waarden (2003-....)
- Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art • Catholic Encyclopedia |
- Dictionary of Christian Biography apud Wikisource