Levans

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Levans.

Levans[1] sive Oriens[2] seu Syria sensu lato[3] (Arabice al-Sham), est magna Orientis Medii regio, montis Tauri septemtrione et occidente Mari Mediterraneo et oriente Desertis Arabicis Septemtrionalibus et Mesopotamiae finitima. Quae locutio nec paeninsulam Arabicam nec Caucasum neque Anatoliam comprehendere solet.

Vocabulum Levans e Francogallico Medio Levant, participio praesentis verbi lever ('levare'), ortum est. Ergo Solem Orientem, secundum perspectivam terminum novantium qui erant iuxta Mediterraneum Occidentale, attingit.

Aliae fontes Levans sensu latiore utputa Mediterranei Orientalis nationum congeriem (Turciam, Syriam, Aegyptum) et Asiam Minorem definiunt.

Incolae Levantini appellantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. nomen biologicum Talpa levantis adiectivumque "levantinus -a -um"
  2. Ita in subdivisione imperii Romani Diocletiani, sed apud recentiores "Oriens" alias regiones praesertim refert
  3. "Vario tamen sensu usurpatur nomen Syria: sensu lato ... ; sensu stricto ...": Luigi Gramatica, Aloisius Gramatica, Atlas geographiae biblicae (1921) p. 10. "Obwohl aus 'Syria' (sensu lato) beschrieben": sub lemmate Gazella gazella