Bucolica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Initium eclogae primae: liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 1r)
Cauda eclogarum: liber manu scriptus saeculi V (Vergilius Romanus f. 44v)

Bucolica[1] (n. pl., ab adiectivo Graeco βουκολικός 'pastoralis') sunt primum ex tribus Vergilii poetae maioribus operibus, inter annos fere 42 et 39 a.C.n. compositum. Bucolica ex decem constat poëmatibus pastoralibus, quae eclogae (Graece: ἐκλογή 'selectio') nuncupantur, ex quo fit, ut Bucolicorum libri etiam Eclogae appellentur. Vergilius in suis eclogis conscribendis Theocriteae artis bucolicae inflatu usus est, quamquam facere non potuit, quin etiam sui temporis rerum commutationes animadverteret.

Inter poëmata maxime innotuit ecloga quarta Asinio Pollioni dedicata, quae "modo nascentem" divinat puer qui hominibus auream sit restiturus aetatem. Christiani posteri credebant hoc Iesum Christum attingere; itaque Vergilius a Tertulliano "anima naturaliter Christiana" dictus est. Qua re etiam Dantes Alagherius Vergilium in Divina Comoedia effinxit mystagogum, qui viatorem per infernum duceret.

Summa[recensere | fontem recensere]

Bucolica (1481)
In qua duo pastores inter se conloquuntur: Meliboeus, cui ager suus pascuus relinquendus est ob civiles discordias, et Tityrus, qui autem pascua sua tenere potest auxilio iuvenis cuiusdam divini, quem Romae viderat.
Haec ecloga (inter alias) allegorice legi potest: Tityrum cum Vergilio, iuvenem illum divinum cum Octaviano esse comparandum.
Hic historia pastoris Corydonis describitur: ille iuvenem Alexin adamat et pro eo canit, sed Corydon non curatur.
Hanc clarissimam omnium eclogarum esse putatur, propter litteratos christianos. Vergilius narrat de nascituro puero, qui novam auream aetatem feret. Christiani litterati puerum Christum esse iudicaverunt. Nunc vero plerique eruditi homines arbitrantur poetam hyperbolica laudatione ad Asinii Pollionis, patroni sui, filium alludere. Nam haec ecloga Asinio dedicata est, ut et octava.
Duo pastores senem Silenum dormientem in spelunca inveniunt. Quem sertis vinciunt et cogunt ad cantum. Magni Sileno hic ludus placet et sic suaviter canit ut et beluas arboresque maxima voluptate perfundat.
In his eclogis tribus cantus pastorum sunt
Ut in ecloga prima, est hic colloquium inter duo pastores: Licida et Meres. Meres carminibus suis conatus est omnia sua servare sed non modo suus parvus ager alieno dandus est, verum etiam vitam suam in discrimen adduxit.
Daphnis (qui Cornelium Gallum effingit) tristissimus quod Licorides eum non amat. Amor describitur ut potentissus deus , cui nemo resistere potest. "Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori" (Ecloga X, versus 69)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gell. Noct.Att. 9.9.4 "Bucolica Theocriti et Vergilii"; Servii comm. in Vergilii Bucolica 1.28.3-4 (Vergilius) "xxviii. annorum scripsit Bucolica".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Publius Vergilius Maro#Bibliographia
Editiones et versiones
  • 1984 : A. G. Lee, interpr., Virgil: The Eclogues. 2a ed. Harmondsworth: Penguin.
  • 1994 : Clausen, Wendell. Virgil: Eclogues. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 0198150350.
  • 2013 : Conte, Gian Biagio, et Silvia Ottaviano. Bucolica et Georgica. Berolini: De Gruyter.
Eruditio
  • W. W. Briggs, "A Bibliography of Vergil's Eclogues (1927-1977) in Hildegard Temporini et al., edd., Aufstieg und Niedergang der römischen Welt series 2 vol. 31 pars 2 (1981) pp. 1267-1357
  • R. G. G. Coleman, "Vergil's Pastoral Modes" in A. J. Boyle, ed., Ancient Pastoral (Victoriae, 1975) pp. 58-80
  • Davis, Gregson. Parthenope: the Interplay of Ideas in Vergilian Bucolic. Lugduni Batavorum: Brill, 2012. ISBN 9789004233089
  • M. C. J. Putnam, Virgil's Pastoral Art. Princetoniae, 1970
  • Niall Rudd, "Architecture: theories about Virgil's Eclogues" in N. Rudd, Lines of Enquiry (Cantabrigiae, 1976) pp. 119-144
  • O. Skutsch, "Symmetry and Sense in the Eclogues" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 73 (1969) pp. 153-169
  • Gianfranco Stroppini de Focara, Virgile et l'amour: les Bucoliques. Lutetiae: Orizons, 2010. ISBN 9782296087521.
  • D. E. W. Wormell, "The Originality of the Eclogues" in D. R. Dudley, ed., Virgil (Londinii, 1969) pp. 1-26

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]