Anthimus (legatus)

Latinitas bona
E Vicipaedia
"Incipit epistula Anthimi viri inlustris comitis et legatarii ad gloriosissimum Theudoricum regem Francorum": Codex Sangallensis 762 p. 217

Anthimus (Graece Ἄνθιμος), medicus Byzantinus perduellioni inculpatus et in exsilium anno 478 missus, eundem esse creditur qui a rege Italiae Theodorico Amale legatus ad Theudericum I Francorum regem missus, huic librum De observatione ciborum sermone Latino vulgari scriptum post annum 511 dicavit.

Exsilium[recensere | fontem recensere]

Anthimus, De observatione ciborum (Codex Sangallensis 762 p. 229): "Cervisa bibendo vel medus et aloxinum quam maxime omnibus congruum est""

Imperatore Zenone cum Theodorico Strabone milite Ostrogotho de foederibus anno 478 colloquente, tres Constantinopolitani Theodorico Amale, Theodorici Strabonis inimico, per litteras secretas amicitiam postulavisse feruntur fide Malchi Philadelphensis(en):

"Ev τούτῳ δὲ γράφοντες τὰ ἔνδον γινόμενα τῶν ἐν τῇ πόλει τινὲς τῷ Θευδερίχῳ ἑάλωσαν, Άνθιμός τε ἰατρὸς καὶ Μαρκελλῖνος καὶ Στέφανος. Καὶ οὐ μόνον ἑαυτῶν ἐπιστολὰς ἔπεμπον, ἀλλὰ καὶ τῶν ἐν τέλει πλαττόμενοι γράμματα ἐκείνῳ ἐπέστελλον, θαρσύνειν βουλόμενοι, ὡς ἱκανοὺς ἔχοντα τοὺς συμπράττοντας ἔνδον. Καὶ αἱ τρεῖς τῶν ἀπὸ βουλῆς, τοῦ μαγίστρου παρόντος, ἐξετάσαντες ταῦτα, καὶ πληγὰς τὰ σώματα πολλὰς ἐπιθέμενοι, φυγὴν εἰσάπαξ ἐπέθηκαν. Δῆθεν γὰρ ἀπέχεσθαι θανάτου καὶ σφαγῶν δοκεῖν ὁ Ζήνων ἐβούλετο ("Interea comprehensi sunt qui ea quae in urbe facta erant, ad Theuderichum scripserant, Anthimus medicus, Marcellinus et Stephanus, qui non solum suas ipsorum litteras, sed etiam magistratuum quorumdam supposititias ad eum miserant, quibus jubebant illum bono animo esse, tanquam multos suarum partium fautores intra urbem esset habiturus. Tres ex senatu, praesente magistro, de his quaestionem habuerunt, quos multis illatis plagis perpetuo exilio condemnarunt. Quippe suppliciis Zeno et caedibus abstinere videri volebat").[1]

Legatio[recensere | fontem recensere]

Anthimus ita a Constantinopoli in exsilio missus ad aulam Theodorici Amalis, futuri regis Italiae, ut aliquibus videtur fugisse censetur: inde post multos annos legatum regni Italiae missum esse ad Theudericum I, qui Francos ab anno 511 usque ad 534 regebat. De legatione nihil scimus nisi quod Anthimus ipse scripserit in praefatione libri quem Theuderico dicavit, in forma epistulae redacti, Latine scripti, de observatione ciborum seu de proprietatibus alimentorum. Auctor vulgaris latinitatis habetur. Ita exempli gratia genetivum verbo de formavit et verbo ille articulo, quem vulgo vocant, usus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Malchus Philadelphensis(en), Byzantiaca fr. 11 Müllerus (eiusdem versio Latina) = fr. 15 Blockley

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam De observatione ciborum#Bibliographia.
  • Carl Deroux, "Anthime, un médecin gourmet du début des temps mérovingiens" in Revue belge de Philologie et d'Histoire vol. 80 (2002) pp. 1107-1124
  • G. Gentili, "Il medico bizantino Antimo (VI secolo) e la sua epistola De observantia ciborum" in Atti del XVI Convegno Nazionale della Società Italiana di Storia della Medicina (Boloniae, 1959) pp. 1-19
  • Mark Grant, ed., Anthimus: De observatione ciborum; On the Observance of Foods. Totenais: Prospect Books, 1996. ISBN 0907325750
  • E. Liechtenhan, ed., Anthimi De observatione ciborum ad Theodoricum regem Francorum epistula. Berolini: Akademie-Verlag, 1963 (Latine, Theodisce) Textus