Sapor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sapor (discretiva)

Sapor acerbus. (Pictura "Het bittere drankje" ab Adriano (Adriaen) Brouwer anno 1637 facta.

Sapor est gustus naturalis et proprius herbarum, pomorum, bacarum, holerum, fungorum aliorumque edulium. Caseus, qui iucunde sapit, saporem iucundum habet, et piscis, qui mare sapit, saporem marinum habet. Sapor et gustatus non idem est. Eadem est enim inter gustatum et saporem differentia, quae generaliter inter sensus et sensibilia est. Sapor est, qui sua vi propria in alimentis exstat. Quem sensum obiectivum melli ingenitum Marcus Tullius Cicero ita describit: "Ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur."[1] Eandem sapiendi vim in pomis tempore maturatum Ovidius describit: "(Tempus,) ne sint tristi poma sapore, cavet."[2] Interdum gustus eodum sensu adhibetur, sicut apud Cornelium Celsum legimus: "Adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus [= sapor] eius sentiatur."[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fin. 3.34.
  2. Trist. 4.6.12.
  3. Med. 6.8.1b.