Iusiurandum Hippocraticum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Hippocrates Cous, notissimus Graeciae antiquae medicus.

Iusiurandum Hippocraticum, est ius iurandum ab Hippocrate medico Graeco dictum (circiter 460–370 a.C.n.), prima ethicae deontologicae medicinalis formula habetur ex Corpore Hippocratico. Quis autem fuerit iusiurandi auctor adhuc disputatur. Textus iusiurandi, etsi hodie a medicis non iam iuratur neque vim legitimam possidet, tamen saepe exemplo formularum hodiernarum fungitur, et varia eius elementa (observatio silentii; praeceptum, ne aegrotis noceatur etc.) etiam his diebus ad ethicam medicinalem pertinent. Formula hodierna notissima est Declaratio Genavensis societatis medicorum mundanae.

Iusiurandum originale Graecum[recensere | fontem recensere]

Ὄμνυμι Ἀπόλλωνα ἰητρὸν, καὶ Ἀσκληπιὸν, καὶ Ὑγείαν, καὶ Πανάκειαν, καὶ θεοὺς πάντας τε καὶ πάσας, ἵστορας ποιεύμενος, ἐπιτελέα ποιήσειν κατὰ δύναμιν καὶ κρίσιν ἐμὴν ὅρκον τόνδε καὶ ξυγγραφὴν τήνδε.

Ἡγήσασθαι μὲν τὸν διδάξαντά με τὴν τέχνην ταύτην ἴσα γενέτῃσιν ἐμοῖσι, καὶ βίου κοινώσασθαι, καὶ χρεῶν χρηίζοντι μετάδοσιν ποιήσασθαι, καὶ γένος τὸ ἐξ ωὐτέου ἀδελφοῖς ἴσον ἐπικρινέειν ἄῤῥεσι, καὶ διδάξειν τὴν τέχνην ταύτην, ἢν χρηίζωσι μανθάνειν, ἄνευ μισθοῦ καὶ ξυγγραφῆς, παραγγελίης τε καὶ ἀκροήσιος καὶ τῆς λοιπῆς ἁπάσης μαθήσιος μετάδοσιν ποιήσασθαι υἱοῖσί τε ἐμοῖσι, καὶ τοῖσι τοῦ ἐμὲ διδάξαντος, καὶ μαθηταῖσι συγγεγραμμένοισί τε καὶ ὡρκισμένοις νόμῳ ἰητρικῷ, ἄλλῳ δὲ οὐδενί.

Διαιτήμασί τε χρήσομαι ἐπ' ὠφελείῃ καμνόντων κατὰ δύναμιν καὶ κρίσιν ἐμὴν, ἐπὶ δηλήσει δὲ καὶ ἀδικίῃ εἴρξειν.

Οὐ δώσω δὲ οὐδὲ φάρμακον οὐδενὶ αἰτηθεὶς θανάσιμον, οὐδὲ ὑφηγήσομαι ξυμβουλίην τοιήνδε. Ὁμοίως δὲ οὐδὲ γυναικὶ πεσσὸν φθόριον δώσω. Ἁγνῶς δὲ καὶ ὁσίως διατηρήσω βίον τὸν ἐμὸν καὶ τέχνην τὴν ἐμήν.

Οὐ τεμέω δὲ οὐδὲ μὴν λιθιῶντας, ἐκχωρήσω δὲ ἐργάτῃσιν ἀνδράσι πρήξιος τῆσδε.

Ἐς οἰκίας δὲ ὁκόσας ἂν ἐσίω, ἐσελεύσομαι ἐπ' ὠφελείῃ καμνόντων, ἐκτὸς ἐὼν πάσης ἀδικίης ἑκουσίης καὶ φθορίης, τῆς τε ἄλλης καὶ ἀφροδισίων ἔργων ἐπί τε γυναικείων σωμάτων καὶ ἀνδρῴων, ἐλευθέρων τε καὶ δούλων.

Ἃ δ' ἂν ἐν θεραπείῃ ἢ ἴδω, ἢ ἀκούσω, ἢ καὶ ἄνευ θεραπηίης κατὰ βίον ἀνθρώπων, ἃ μὴ χρή ποτε ἐκλαλέεσθαι ἔξω, σιγήσομαι, ἄῤῥητα ἡγεύμενος εἶναι τὰ τοιαῦτα.

Ὅρκον μὲν οὖν μοι τόνδε ἐπιτελέα ποιέοντι, καὶ μὴ ξυγχέοντι, εἴη ἐπαύρασθαι καὶ βίου καὶ τέχνης δοξαζομένῳ παρὰ πᾶσιν ἀνθρώποις ἐς τὸν αἰεὶ χρόνον. Παραβαίνοντι δὲ καὶ ἐπιορκοῦντι, τἀναντία τουτέων.

Versio Latina[recensere | fontem recensere]

Sequens versio Latina anno 1546 a Iano Cornario facta est:[1]

Apollinem medicum et Aesculapium Hygeamque ac Panacaeam iuro deosque omnes itemque deas testes facio me hoc iusiurandum et hanc contestationem pro viribus et iudicio meo integrum servaturum esse:

Praeceptorem, qui me hanc edocuit artem, parentum loco habiturum, vitam communicaturum eaque, quibus opus habuerit, impertiturum; eos item, qui ex eo nati sunt, pro fratribus masculis iudicare artemque hanc si discere voluerint, absque mercede et pacto edocturum, praeceptionum ac auditionum reliquaeque totius disciplinae participes facturum; tum meos, tum praeceptoris mei filios, immo et discipulos, qui mihi scripto caverint et medico iureiurando addicti fuerint, alium vero praeter hos nullum.

Ceterum quod ad aegros pertinet sanandos, diaetam ipsis constituam pro facultate et iudicio meo commodam, omneque detrimentum et iniuriam ab eis prohibebo.

Neque vero ullius preces apud me validae erunt, ut cuipiam venenum sim propinaturus neque etiam ad hanc rem consilium dabo. Similiter autem neque mulieri talum vulvae subditicium ad corrumpendum conceptum vel fetum dabo. Porro caste et sancte vitam et artem meam conservabo.

Nec vero calculo laborantes secabo, sed viris chirurgiae operariis eius rei faciendae locum dabo.

In quascumque domus ingrediar, ob utilitatem aegrotantium intrabo. Ab omnique iniuria voluntaria inferenda et corruptione cum alia, tum praesertim operum veneriorum abstinebo, sive muliebria sive virilia, liberorumve hominum et servorum corpora mihi contigerint curanda.

Quaecumque vero inter curandum videro aut audivero, immo etiam ad medicandum non adhibitus in communi hominum vita cognovero, ea siquidem efferre non contulerit, tacebo et tamquam arcana apud me continebo.

Hoc igitur iusiurandum mihi integre servanti et non confundenti contingat et vita et arte feliciter frui et apud omnes homines in perpetuum gloriam meam celebrari. Transgredienti autem et peieranti his contraria eveniant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sumptus ex: P. Diepgen / W. Kahlenberg: Lateinisches Lesebuch für Mediziner aus medizinischen Quellen zur Vorbereitung auf das kleine Latinum. Stuttgardiae 1948

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charles Lichtenthaeler: Der Eid des Hippokrates. Deutscher Ärzte-Verlag GmbH, Coloniae Agrippinae 1984, ISBN 3-7691-0088-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]