Chiron

(Opus tectorium ex Augusteo Herculanei, Museum Archaeologicum Nationale (Neapolis))
Chiron, seu Chiro[1] (Graece: Χείρων, a verbis χείρων 'peior' aut χείρ 'manus'[2]) est in mythologia Graeca filius Croni, qui in mythologia Romana Saturno respondet, et Philyrae, frater germanus Iovis et unus e Centauris. In Thessalia vitam egit apud Peleum cuius amicus erat[3].
Fuit centaurus sapiens et bonus, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis[4] cuius paedagogi, Phoenicis, oculos sanavit[5]. Alios discipulos notos habuit, in primis Machaonem expeditionis Troianae medicum[6] et ipsum Aesculapium[7]. Divinationis quoque peritus habebatur[8]. Postremo sagittà hydrae Lernaeae sanguine inlità infausto casu sauciatus[9] tantos dolores ex insanabili vulnere percipiebat ut mori maluerit. Immortalitatem suam Prometheo legavit[10] et post mortem Zeus eum in sidus Centaurum transmutavit[11].
Chiron etiam est persona in Divina Comoedia a Dante Alagherio scriptore Italico scripta.[12]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Chīrō(n), gen. -ōnis, acc. -ōnem aut -ōna.
- ↑ Brewer's Dictionary of Phrase & Fable, 19a ed., s.v. "Chiron".
- ↑ IliasXVI.143.
- ↑ Ilias XI.832. Euripides, Iphigenia Aulidensis 207-9 et 706-710.
- ↑ Propertius II.1.60.
- ↑ Ilias IV.219.
- ↑ Pindarus, Pythica III.
- ↑ Euripides, Iphigenia Aulidensis 1058-1075.
- ↑ Sophocles, Trachiniae 714-6.
- ↑ Apollodori Bibliotheca II.5.4.
- ↑ Hyginus, De Astronomia II.38.4
- ↑ Dantis Alligherii Divina comoedia hexametris latinis reddita ab abbate dalla Piazza, Vicentino, p. 46.
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chironem spectant. |
![]() |
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |