Cantium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Cantium (discretiva)

Cantii situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum

Cantium[1] vel Canthia[2] (Anglice: Kent) est comitatus Angliae australis. Urbes praeclarae huius comitatus sunt Cantuaria (Anglice Canterbury) et Durobrivis (Rochester), quae sedes homonymorum episcoporum sunt. Locus excelsissimus est Betsom's Hill.

Cantii situs inter comitatus sollemnes Angliae

Historia[recensere | fontem recensere]

Gaius Iulius Caesar in De Bello Gallico (Liber V) de Cantio et incolis scripsit:

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. ...
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Vxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.

Vici[recensere | fontem recensere]

Urbs Cantuaria in Cantio orientali sita

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iulii Caesaris De Bello Gallico V
  2. Gregorii Turonensis Decem Libri Historiarum, IX.26

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!