Udinium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne urbis Udinii

Udinium [1], vulgo initio, ad annum 1735, Udinsk (Russice Удинск), dein Verchneudinsk (Russice Верхнеудинск), et ab anno 1934 Ulan-Ude (Russice Улан-Удэ, Buriatice Улаан Үдэ, i.e. 'rubra Uda') nominatur, urbs est in Russia, in Siberia orientali, metropolis rei publicae Buriatiae. Situm est in ripa dextra Selengae fluvii prope influxum in illam amnis Udae. Plus 340 milia incolarum habet.

Udinium, anno 1666 conditum, initio erat castellum, dein factum est urbs, quae fuit valens sedes mercaturae. Nunc est valens sedes scientiae et culturae, industiae, mercaturae atque transportationis, stationem ferriviarum et aeroportum habens. Urbi sunt multa monumenta historiae et architecturae.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Udinium spectant.