Saturniidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saturniidae
Saturnia pavonia mas (Saturniinae)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
(inordinata): Macrolepidoptera
Superfamilia: Bombycoidea
Familia: Saturniidae
Boisduval, 1837
Subfamiliae

Saturniidae, inter maximos gloriososque papilionum, sunt familia cui sunt circa 1300 ad 1500 species omni ex orbe terrarum descriptae.[1] Inter Saturniidas celeberrimas sunt papiliones Citheronia regalis, Hyalophora cecropia, Pavonia pavonia, et Saturnia pyri.

Adulti sunt magni, corporibus gravibus setis tectis, alis lobatis, oribus reductis, et capitibus parvis praediti. Carent frenulo, sed alae posteriores et anteriores sunt imbricatae.[2] Hi papiliones coloribus aliquando sunt vividi, et saepe in eorum alis maculas oculares vel "fenestras" translucentis habent. Dimorphismus sexualis speciebus variat, sed mares maiore et latiore antennis commune distingui possunt. Plurimis adultis sunt latitudo alarum inter 2.5 et 15 cm (inter 1 et 6 uncias), sed aliquibus speciebus tropicis, sicut Attaco atlas, sunt latitudines alarum ad 30 cm (ad 12 uncias). Una cum quibusdam Noctuidis (praecipue Calpinis et Catocalinis), sicut genera Ascalapha, Erebus, et Thysania, Saturniidae sic sunt maximi papiliones, et nonnulla quidem ex maximis insectis hodie exstantibus.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Plurimae Saturniidarum species in regionibus silvestribus zonarum tropicae et subtropicae habitant, maxima varietate in Novo Mundo et Mexico tropicis inventa,[2] quamquam omnem orbem terram habitant. Circa duodecim species descriptae in Europa habitant, quarum una, Pavonia pavonia, in Insulis Britannicis fit; sexaginta-octo species descriptae in America Septentrionali habitant, quarum quadgraginta-duae ad septentriones Mexici et Californiae Meridianae habitant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Aliquae Saturniidae plus quam unum fetum per annum gignunt. Fetus veris aestatisque post paucas hebdomdata ex ovis excluduntur; fetus autem autumni statum biostasem? intrant, et vere sequente excluduntur. Numerus fetuum variantur, et una gignere potest femina singulas quae celeriter singulasque quae tarde crescunt, vel ea varios fetuum numeros variis annis vel in variis regionibus potest gignere.[2] In nonnullis speciebus, e.g. Actiate luna et Callosamia securifera (ambae sunt Saturniinae), fetus veris aestatisque diversi videntur, quia gena varia a circumiectibus impelluntur.[2]

Ova[recensere | fontem recensere]

Singula femina usque ad 200 ova in selecta hoste planta (Anglice host plant) parire potest. Aliae singillatim vel in parvis gregibus pariunt.[3] Ova sunt rotunda, aliquantulum plana, levia, et translucentia vel albida.

Larva Saturniidae ignotae Brasilia folio vescitur.

Larvae[recensere | fontem recensere]

Larvae sunt magnae (50 ad 100 mm in instari ultimo), pingues, et cylindraceae. Plurimis sunt tuberculae quae saepe sunt spinosae vel pilosae. Multae coloribus sunt crypticae. Nonnullis sunt setae quae pingunt.[3] Conturbatae nonnullarum specierum larvae (e.g. erucae specierum Actiatis luna et Antheraeae polyphemus in Saturniinis) mandibulis sonos click? efficiunt; haec click ut signa monitus aposematici defensionis regurgitationis coniectantur.[4] Aliae solae, aliae congregari ut vescantur solent. Hemileucinae congregantur iuvenes, et setas habent quae pungunt,[2] et setae Lonomiae venenum continent quod homines interficere potest.

Paene omnes aliae huius magnitudinis erucae sunt Sphingidae, quae raro sunt setosae, et plerumque diagonales in lateribus lineas habere solent. Multae Sphingidarum erucae unum cornu flexum in posteriore ferunt; hae erucae re vera non sunt periculosae, sed magnae erucae setosae usitate non tangendae sunt, nisi a peritis.

Plurimae larvae Saturniidarum foliis arborum fruticumque vescuntur. Nonnullae, praecipue Hemileucinae sicut Automeris louisiana, A. patagonensis, et Hemileuca oliviae, graminibus vescuntur. Ei ecdysin ordinatim patiuntur, plerumque quater, quinquies, vel sexies, antequam station pupalem intrant. Ante pupationem est statio errans, et erucae colorem commutare possunt, ut crypticiores? sub hanc stationem fiant.[2]

Actias luna (Saturniinae) pupa (dextra) ex cocoon? remota (laeva; nota ultimam larvae cutem)

Pupae[recensere | fontem recensere]

Plurimae larvae cocoon? inter folia plantae hostis dilectae, vel in stramento foliorum humi lapsorum, vel in fissuris in saxis vel lignis faciunt. Larvae autem nonnullarum specierum—commune eratocampinarum, inter quas Citheronia regalis et Eacles imperialis—se in terram infodiunt et in parva camera sub humum pupant; sic saepe in Ceratocampinis et Hemileucinis. Dissimiles plurimorum papilionum serici, papiliones in terra pupantes paululo serico in fabricatione puparum utuntur.[2] Simul ac in cocoon includuntur, pupae metamorphosim subeunt.

Adulti[recensere | fontem recensere]

Adultis feminis ex ovis novissime exclusis sunt plena ovorum copia, et eae mares emissione pherormontum? evocant (tempora evocationis inter species variantur). Mares haec indicia chemica ad milia passum procul reperire possunt. Ore adultorum Saturnidarum vestigiali et tractus digestionis carens, adulti coacervatis per stationem larvae captis lipidis confidunt. Mores adultorum paene omne ad reproductionem deduntur, sed consequentia (ob inopiam victus) est vita dierum septem vel minus postquam eae ex pupis excluduntur.

Hominibus momentum[recensere | fontem recensere]

Nonnullae species sunt graves ut pestes defoliatores, inter quas Anisota senatoria in quercibus, Coloradia pandora in pinis, et Hemileuca oliviae in graminibus planitiei. Aliis speciebus est maior gravitas commercii in productione tussah et serici feri. Hae species insigniter sunt Antheraea pernyi, eius proles hybridogenica Antheraea × proylei, et Samia cynthia.

Erucae generis Lonomiae fortasse mortiferissimum omnium animalium notorum venenum efficiunt.[5] Plurimae autem Saturniidae sunt innocua, saltem adulti, et saepissime per omnes suae vitae stationes. Ergo, nonnullae species gloriosiores—praecipue generis Antheraeae—a pueris in scholis ut deliciae educationis ali possunt. Pupae—molles, lenes—discipulis fiunt dona iucunda.

Systematica et evolutio[recensere | fontem recensere]

Saturniidae numeris specierum sunt diversissimae in neotropicis. Earum antiquissimae subfamiliae solum in America fiunt. Solum "hodiernissimae" Saturniidae in plurimis orbis terrarum regionibus habitant. Ergo, fossilibus carentibus, recte sumitur primas Saturniidas in regionibus neotropicis volavisse.

Hic index subfamilias in opinabili sequentia phylogenetica ordinat, ab antiquissimis ad novissimam. Etiam adsunt quaedam genera et species notabiles.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Grimaldi et Engel 2005.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 Tuskes et al. (1996)
  3. 3.0 3.1 Scoble (1995).
  4. Brown et al. (2007).
  5. Pagina apud situm cmaj.ca.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saturnidas spectant.
  • Brown, S. G., G. H. Boettner, et J. E. Yack. 2007. Clicking caterpillars: acoustic aposematism in Antheraea polyphemus and other Bombycoidea. Journal of Experimental Biology 210(6): 993–1005. PDF fulltext
  • Scoble, M. J. 1995. The Lepidoptera: Form, Function and Diversity. Ed. 2a. Oxford University Press.
  • Tuskes, P. M., J. P. Tuttle, et M. M. Collins. 1996. The wild silk moths of North America. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 0-8014-3130-1.

Lectiones additae[recensere | fontem recensere]

  • Burnie, David. 2001. Smithsonian: Animal. Novi Eboraci: DK Publishing Inc.
  • Inventorium ex circa 200 taxorum Saturniidarum apud situm redalyc.uaemex.mx
  • Lampe, Rudolf E. J. 2010. Saturniidae of the World: Their Life Stages from the Eggs to the Adults—Pfauenspinner der Welt: Ihre Entwicklungsstadien vom Ei zum Falter. ISBN 978-3-89937-084-3.
  • Mitchell, Robert T. 2002. Butterflies and Moths: A Golden Guide From St. Martin's Press. Novi Eboraci: St. Martin's Press.
  • Racheli, L., et T. Racheli. 2006. The Saturniidae Fauna of Napo Province, Ecuador: An Overview (Lepidoptera: Saturniidae). SHILAP Revista de Lepidopterología 34(134): 125–139.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]