Digestio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apparatus digestorius hominis

Digestio est actio mechanica et chemica qua corpus vivum alimentum in particulas simpliciores frangit ut absorbi (exempli gratia, in flumen sanguinis) et in energiam converti possint. Digestio est genus catabolismi: reductio magnarum molecularum cibi in minores moleculas.

In mammalibus, cibus orem intrans a dentibus manditur, cum ratio chemica incipit, a chemicis in saliva ex glandulis salivariis effecta; haec ratio masticatio appellatur. Cibus mansus per oesophagum in stomachum obit, ubi acidum hydrochloricum plurimos microorganismos contaminantis interficit, et denaturatio proteinorum atque chemica cibi alteratio incipiunt. Acido hydrochlorico est pH humile, quod enzyma efficientius laborare sinit. Mox, usitate post unam horam vel duas in hominibus (4–6 horas in canibus, fortasse aliquantulum brevius in felibus), adest liquor crassum, chymus appellatum, quod per intestinum tenue movet, ubi 95% absorptionis nutrimenti fit, deinde per intestinum crassum, materie inutili in excremento per defaecationem tum excreta.[1]

Alii organismi aliis rationibus ad concoquendum alimentum utuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthea Maton, Jean Hopkins, Charles William McLaughlin, Susan Johnson, Maryanna Quon Warner, David LaHart, et Jill D. Wright, Human Biology and Health (Englewod Cliffs: Prentice Hall, 1993, ISBN 0-13-981176-1, OCLC 32308337).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg